|
45. Quid cogitandum virgini, ut veraciter se non audeat muliere vel
conjugatae praeferre. Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo
Dei veraciter cogitet, unde se fideli mulieri, non tantum viduae,
verum etiam conjugatae praeferre non audeat? Non ego reprobam dico:
nam quis nesciat obedientem mulierem inobedienti virgini praeponendam?
Sed cum ambae sunt obedientes praeceptis Dei, itane trepidabit
sanctam virginitatem etiam castis nuptiis et continentiam praeferre
connubio, fructum centenum praeire triceno? Imo vero non dubitet hanc
rem illi rei praeponere. Haec tamen vel haec virgo obediens et Deum
timens, illi vel illi mulieri obedienti et Deum timenti se anteferre
non audeat: alioquin non erit humilis, et Deus superbis resistit
(Jacobi IV, 6). Quid ergo cogitabit? Occulta scilicet dona
Dei, quae nonnisi interrogatio tentationis, etiam in semetipso,
unicuique declarat . Ut enim caetera taceam; unde scit virgo,
quamvis sollicita quae sunt Domini, quomodo placeat Domino (I
Cor. VII, 32), ne forte propter aliquam sibi incognitam mentis
infirmitatem, nondum sit matura martyrio, illa vero mulier cui se
praeferre gestiebat, jam possit bibere calicem dominicae humilitatis,
quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit
(Matth. XX, 22)? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa nondum
sit Thecla, jam sit illa Crispina ?
|
|