CAPUT XLV.

Fructus centenus, sexagenus et tricenus varie intellectus. Certe nisi adsit tentatio, nulla doni hujus fit demonstratio.

46. Hoc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intelligant . Perhibet enim praeclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est, quo loco martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur . Sed quid significet fecunditatis illa diversitas, viderint qui haec melius quam nos intelligunt; sive virginalis vita in centeno fructu sit, in sexageno vidualis, in triceno autem conjugalis: sive centena fertilitas martyrio potius imputetur, sexagena continentiae, tricena connubio; sive virginitas accedente martyrio centenum fructum impleat, sola vero in sexageno sit, conjugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perveniant si martyres fuerint: sive quod probabilius mihi videtur, quoniam divinae gratiae multa sunt munera, et est aliud alio majus ac melius, unde dicit Apostolus, Aemulamini autem dona meliora (I Cor. XII, 31); intelligendum est plura esse, quam ut in tres differentias distribui possint. Primum, ne continentiam vidualem aut in nullo fructu constituamus, aut ad conjugalis pudicitiae meritum deponamus, aut virginali gloriae coaequemus; aut coronam martyrii vel in habitu animi, etiamsi desit tentationis examen, vel in ipsa passionis experientia constitutam, cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis accedere existimemus. Deinde, ubi ponimus quod multi ac multae ita custodiunt continentiam virginalem, ut tamen non faciant quae Dominus ait, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, sed sunt eis omnia communia (Act. II, 44, et IV, 32): nihilne putamus fructificationis accedere virginibus Dei, cum hoc faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi hoc non faciunt?