|
Vita communis sanctimonialium excellentior. Multa ergo sunt dona, et
aliis alia clariora ac superiora, singulis singula. Et aliquando
alter fructuosus est donis paucioribus, sed potioribus; alter
inferioribus, sed pluribus. Et quemadmodum inter se vel coaequentur
vel distinguantur in accipiendis aeternis honoribus, quis hominum
audeat judicare? dum tamen constet et multa esse ista diversa, et non
ad praesens tempus, sed in aeternum prodesse meliora. Sed Dominum
tres arbitror voluisse fructificationis commemorare differentias
(Matth. XIII, 8), caeteras intelligentibus reliquisse. Nam
et alius evangelista solum commemoravit centuplum (Luc. VIII,
8): numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse vel ignorasse,
ac non potius intelligenda reliquisse?
47. Sed ut dicere coeperam, sive centenus fructus sit Deo devota
virginitas, sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus, vel quem
non commemoravimus, sit illa fertilitatis intelligenda distantia; nemo
tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio, ac
nemo dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit
tentatio.
|
|