CAPUT XLVII.

Ut non infletur virgo, cogitet se forte non posse pro Christo pati, quod possit conjugata. Habet itaque virgo quod cogitet quod ei prosit ad servandam humilitatem, ne violet illam quae supereminet donis omnibus charitatem, sine qua utique quaecumque alia vel pauca vel plura vel magna vel parva habuerit, nihil est. Habet, inquam, quod cogitet ut non infletur, non aemuletur; ita se scilicet bonum virginale conjugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat utrum illa vel illa conjugata jam pati pro Christo possit, adhuc vero ipsa non possit, et in hoc ei parcatur, quia infirmitas ejus tentatione non interrogatur. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Fortassis ergo illi vel illae conjugalis vitae retinentes in suo genere laudabilem modum, jam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem vel illae a pueritia continentes, seque castrantes propter regnum coelorum, nondum tamen valeant talia vel pro justitia vel pro ipsa pudicitia sustinere. Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. Latent ista in facultatibus et viribus animorum, tentatione panduntur, experientia propalantur . Ut ergo quisque non infletur, ex eo quod se pervidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid praestantius se fortasse non posse; aliquos autem qui illud quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. Ita servabitur non fallaci, sed veraci humilitate, Honore mutuo praevenientes (Rom. XII, 10); et, Alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. II, 3).