|
48. Alia humilitatis occasio, quod nullus hic sit sine peccato.
Quid jam dicam de ipsa cautela et vigilantia non peccandi? Quis
gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a
peccato (Prov. XX, 9)? Integra est quidem ab utero matris
sancta virginitas: sed nemo, inquit, mundus in conspectu tuo, nec
infans cujus est unius diei vita super terram (Job. XXV, 4).
Servatur et in fide inviolata quaedam castitas virginalis, qua
Ecclesia uni viro virgo casta coaptatur: sed ille unus vir, non
tantum fideles mente et corpore virgines, sed omnes omnino Christianos
ab spiritualibus usque ad carnales, ab Apostolis usque ad ultimos
poenitentes, tanquam a summis coelorum usque ad terminos eorum
(Matth. XXIV, 31), docuit orare, et in ipsa oratione dicere
admonuit, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Id. VI, 12): ubi per hoc quod petimus,
quid etiam nos esse meminerimus ostendit. Neque enim pro eis debitis,
quae totius praeteritae vitae in Baptismo per ejus pacem nobis dimissa
esse confidimus, nos praecepit orare, dicentes, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: alioquin hanc
orationem catechumeni potius usque ad Baptismum orare deberent. Cum
vero eam baptizati orant , praepositi et plebes, pastores et greges;
satis ostenditur in hac vita, quae tota tentatio est (Job. VII,
1), neminem se tanquam ab omnibus peccatis immunem debere gloriari.
|
|