CAPUT IV.

4. Virginitas Mariae voto dicata Deo antequam de concipiendo Christo audisset. Ipsa quoque virginitas ejus ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo quam conservaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur jam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc indicant verba quae sibi fetum annuntianti angelo Maria reddidit. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco (Luc. I, 34)? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa jam voverat. Quanquam etiamsi hoc solum dixisset, Quomodo fiet istud? nec addidisset, quoniam virum non cognosco; non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. Poterat et juberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi congruenti miraculo acciperet: sed exemplo sanctis futura virginibus, ne putaretur sola virgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore coelestis vitae imitatio voto fieret, non praecepto; amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita Christus nascendo de virgine, quae antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere, virginitatem sanctam approbare maluit, quam imperare. Ac sic etiam in ipsa femina in qua formam servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.