CAPUT XLIX.

49. Virgines irreprehensibiles purgatione peccatorum et humili confessione. Mortifera securitas peccandi spe veniae confitentibus promissae. Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem sequuntur Agnum quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta, et virginitate servata, quae non rediret amissa: sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inventum mendacium (Apoc. XIV, 4, 5); meminerint etiam in hoc esse veraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. Idem quippe Joannes qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccata nostra, et purget nos ab omni iniquitate. Quod si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem faciemus eum, et verbum ejus non erit in nobis. Hoc certe non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi et virgines se debent agnoscere. Sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. Ac per hoc quamdiu nondum est in coelesti sublimitate perfectio, invituperabiles facit in humilitate confessio.

50. Sed rursus, ne per occasionem hujus sententiae quisquam cum mortifera securitate peccaret, seque trahendum permitteret, tanquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subjecit, Filioli mei, haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum (I Joan. I, 8-11, 2). Nemo itaque a peccato tanquam rediturus abscedat, nec se hujusmodi quasi societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam cavere delectet.