CAPUT L.

Peccata parva quae subrepunt vigilantibus, superbia crescunt, humilitate perimuntur. Si quis forte hic sine peccato, quanto magnus est, tanto magis humiliat se. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque ne peccent, subrepunt quodam modo ex humana fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis pauca, non tamen nulla; eadem ipsa fiunt magna et gravia, si eis superbia incrementum et pondus adjecerit: a sacerdote autem quem habemus in coelis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.

51. Sed non contendo cum eis qui asserunt hominem posse in hac vita sine ullo peccato vivere: non contendo, non contradico. Fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos nobismetipsis (II Cor. X, 12), non intelligimus. Unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humiliant se in omnibus, ut coram Deo inveniant gratiam. Quamlibet enim magni sint, non est servus major domino suo, vel discipulus magistro suo (Joan. XIII, 16). Et utique ille est Dominus qui dicit, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et ille est Magister qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Et tamen quid discimus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde (Matth. XI, 27-29).