CAPUT LI.

52. Virginitatis custos Deus qui eam dedit, apud humiles quiescit. Hic dicet aliquis: Non est hoc jam de virginitate, sed de humilitate scribere. Quasi vero quaecumque virginitas, ac non illa quae secundum Deum est, a nobis praedicanda suscepta est. Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat, furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit: et Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Custos ergo virginitatis charitas: locus autem hujus custodis humilitas. Ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem verba sua requiescere Spiritum suum (Isai. LXVI, 2). Quid itaque alienum feci, si bonum quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam locum praeparare custodi? Fidenter enim dico, nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timeant sollicitus moneo: facilius sequuntur Agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles, quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat, Quoniam mitis sum et humilis corde? Illos proinde sequentes, Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat, Domine, sequar te quocumque ieris: cui respondit, Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet (Matth. VIII, 19 et 20). Arguebat nomine vulpium astutam dolositatem, et nomine volucrum ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inveniebat humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino secutus est Dominum, qui se promiserat, non usque ad quemdam profectum, sed omnino quocumque ierit secuturum.