CAPUT LII.

53. Humilitas virginibus qua ratione exercenda. Quapropter hoc agite, virgines Dei, hoc agite: sequimini Agnum quocumque ierit. Sed prius ad eum quem sequamini, venite, et discite quoniam mitis est et humilis corde Humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo, ne cadatis. Qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: Non mihi veniat pes superbiae (Psal. XXXV, 12). Pergite viam sublimitatis, pede humilitatis. Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad jacentes. Dona ejus illi servanda committite, fortitudinem vestram ad illum custodite (Psal. LVIII, 10). Quidquid mali ipso custodiente non committitis, tanquam remissum ab illo deputate: ne modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis, et tundentes pectora publicanos ruinosa jactantia contemnatis. De viribus vestris expertis cavete, ne quia ferre aliquid potuistis inflemini: de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre tentemini. Existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. Cum aliorum bona, forte ignota vobis, benigne creduntur a vobis, vestra vobis nota non comparatione minuuntur, sed dilectione firmantur: et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. Perseverantes in numero vestro praebeant vobis exemplum; cadentes autem augeant timorem vestrum. Illud amate, ut imitemini; hoc lugete, ne inflemini. Justitiam vestram nolite statuere, Deo vos justificanti subdite. Veniam peccatis donate alienis, orate pro vestris: futura vigilando vitate, praeterita confitendo delete.