|
54. Virgines quanto sanctiores, tanto sint humiliores. Ecce jam
tales estis, ut professae atque servatae virginitati caeteris etiam
moribus congruatis. Ecce jam non solum homicidiis, sacrificiis
diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus,
perjuriis, ebriositatibus, omnique luxuria et avaritia,
simulationibus, aemulationibus, impietatibus, crudelitatibus
abstinetis: verum etiam illa quae leviora vel sunt vel putantur, non
inveniuntur nec oriuntur in vobis; non improbus vultus, non vagi
oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis jocus,
non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus: jam non
redditis malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr.
III, 9); jam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut
ponatis animas pro fratribus vestris (I Joan. III, 16).
Ecce jam tales estis, quia et tales esse debetis. Haec addita
virginitati, angelicam vitam hominibus, et coeli mores exhibent
terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magni estis, tanto
humiliate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne
superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflatos per angusta
non trajiciat: quanquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet
charitas, desit humilitas.
|
|