CAPUT LIV.

55. Sponsum toto corde ament. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: vacat vobis, liberum est cor a conjugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri: cogitate aequalem Patri, subditum et matri; etiam in coelis dominantem, et in terris servientem; creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit: internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.