|
Quanta felicitate ac securitate amatur sponsus. Haec quanti valeant
cogitate, haec in statera charitatis appendite; et quidquid amoris in
nuptias vestras impendendum habebatis, illi rependite.
56. Bene quod interiorem vestram pulchritudinem quaerit, ubi vobis
dedit potestatem filias Dei fieri (Joan. I, 12): non quaerit a
vobis pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus frenetis et carnem.
Non est cui de vobis quisquam mentiatur, et faciat saevire zelantem.
Videte cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis
suspicionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se;
et quod non vident, timent in se: nec certi gaudent ex eo quod in
manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos
in isto quem oculis non videtis, et fide conspicitis, nec habetis
verum quod reprehendatis, nec eum metuitis ne de falso forsitan
offendatis. Si ergo magnum amorem conjugibus deberetis, eum propter
quem conjuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis
figatur in corde, qui pro vobis est fixus in cruce: totum teneat in
animo vestro, quidquid noluistis occupari connubio. Parum vobis amare
non licet, propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus
mitem et humilem corde nullam vobis superbiam pertimesco.
|
|