CAPUT LVI.

57. Conclusio operis. Pro modulo itaque nostro et de sanctitate qua Sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate qua conservatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus. Dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne praebebat, quem corde ferventissimo diligebant, vos de hoc opusculo nostro, verborum quidem numero longe brevius, sed pondere auctoritatis multo grandius, in hymno quo ab eis Deus honoratur, admoneant. Nam sanctitati humilitatem in Dei laudatoribus conjungentes, apertissime docuerunt ut tanto quisque caveat ne superbia decipiatur, quanto sanctius aliquid profitetur. Proinde vos quoque laudate eum qui vobis praestat ut in ardore medio saeculi hujus, quamvis conjugio non copulemini, non tamen uramini; et orantes etiam pro nobis, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum; hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula (Dan. III, 87).