|
5. Virginum omnium decus est unius Virginis partus. Virgines et
ipsae spiritu matres Christi. Non est ergo cur Dei virgines
contristentur, quod etiam ipsae virginitate servata matres carnis esse
non possunt. Illum enim solum virginitas decenter parere posset, qui
in sua nativitate parem habere non posset. Verumtamen ille unius
sanctae Virginis partus omnium sanctarum virginum est decus. Et ipsae
cum Maria matres Christi sunt, si Patris ejus faciunt voluntatem.
Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est,
secundum supra memoratam ejus sententiam: Quicumque facit voluntatem
Patris mei qui in coelis est, ipse mihi frater, et soror, et mater
est. Has sibi omnes propinquitates, in populo quem redemit,
spiritualiter exhibet: fratres et sorores habet sanctos viros et
sanctas feminas, quoniam sunt illi in coelesti haereditate cohaeredes.
Mater ejus est tota Ecclesia, quia membra ejus, id est, fideles
ejus per Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater ejus est omnis
anima pia, faciens voluntatem Patris ejus fecundissima charitate, in
iis quos parturit, donec in eis ipse formetur (Galat. IV,
19). Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi
tantummodo mater est, spiritualiter autem et soror et mater.
|
|