CAPUT VI.

6. Sola Maria corpore ac spiritu simul virgo et mater. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore, et mater est et virgo. Et mater quidem spiritu, non capitis nostri, quod est ipse Salvator, ex quo magis illa spiritualiter nata est; quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur (Matth. IX, 15): sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus; quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt: corpore vero ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et virgo; et mater Christi, et virgo Christi: Ecclesia vero in sanctis regnum Dei possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est, tota virgo Christi; corpore autem non tota, sed in quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. Et conjugatae quippe fideles feminae et virgines Deo dicatae, sanctis moribus et charitate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritualiter matres sunt. Quae autem conjugali vita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt, et ideo currunt ut Sacramentis imbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.