CAPUT VII.

7. Virginitati nulla fecunditas conjugalis comparanda. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas conjugalis cum virginali integritate contendere, atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei dicere: Illa in corpore duas res habuit honorandas, virginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit et peperit: hanc felicitatem quoniam totam utraeque habere non potuimus, partitae sumus, ut vos sitis virgines, nos simus matres; vobis quod defit in prole, consoletur servata virginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas. Haec vox fidelium conjugatarum ad sacras virgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent; ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta virginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hae autem membra illius capitis procrearent: nunc vero etiamsi tales hac voce contendant, quae ob hoc tantum viris junguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt; non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt, Ecclesia pariente per hoc quod membrorum Christi spiritualiter mater est, cujus etiam spiritualiter virgo est. Cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse noverunt: per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae virgines matresque Christi sunt , in fide scilicet quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).