|
8. Virginitas inde honorata, quia Deo dicata. Nulla ergo carnis
fecunditas sanctae virginitati etiam carnis comparari potest. Neque
enim et ipsa quia virginitas est, sed quia Deo dicata est honoratur,
quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione
servatur. Ac per hoc spiritualis est etiam virginitas corporis, quam
vovet et servat continentia pietatis. Sicut enim nemo impudice utitur
corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia; ita nemo pudicitiam
servat in corpore, nisi spiritu prius insita castitate. Porro autem
si pudicitia conjugalis, quamvis custodiatur in carne, animo tamen,
non carni tribuitur, quo praeside atque rectore, nulli praeter
proprium conjugium caro ipsa miscetur; quanto magis quantoque
honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua
integritas carnis ipsi Creatori animae et carnis vovetur,
consecratur, servatur?
|
|