S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE SCRIPTURA SACRA SPECULUM


ADMONITIO IN LIBRUM CUI TITULUS SPECULUM.

Scripturam sacram speculi vice esse nobis propositam observat Gregorius in lib. 2 Moral. cap. 1; adeoque hanc, ubi virorum illustrium gestis narrandis insistit, non eorum peccata et lapsus, omninoque nihil silentio praeterire notat, quo minus ad informandos mores exempla cuique homini praesto sint opportuna. Verumtamen istud speculi munus habet Scriptura alio itidem ex capite; imo id sibi vindicat ea maxime parte, qua vitae praecepta continentur; quibus videlicet in conspectu positis, si ulla est in moribus labes, si decus speciesque non ementita pietatis in animo insidet, facilius dijudicatur. Haec itaque praecepta S. doctoris Augustini studio collecta fuisse in unum librum, cui Speculo nomen ab ipso inditum est, fidem facit Possidius in ejus vita, cap. 28; quo loco recensitis ante Retractationum libris, continentur subjicit: Quique prodesse omnibus volens, et volentibus multa librorum legere et non valentibus, ex utroque divino Testamento, Vetere et Novo, praemissa praefatione praecepta divina seu vetita ad vitae regulam pertinentia excerpsit, atque ex his unum codicem fecit: ut qui vellet legeret, atque in eo vel quam obediens Deo, inobediensve esset agnosceret: et hoc opus voluit Speculum appellare. Tura vero Vandalorum in Africam irruptionem, quae ad annum Christi 428 pertinet, brevi post tempore contigisse refert. Unde intelligas opus istud esse anni fere 427 quod subinde inter opuscula Retractationum libris posterius edita numeratur in antiquis codicibus, uti in Retractationum fine Tom. 1 annotatum fuit. Eumdem librum probe cognitum se habuisse significat Cassiodorus senator in lib. de Institutione div. Script. cap. 16, hisce verbis: Liber ejusdem Augustini quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina auctoritate collegit, Speculumque nominavit, magna intentione legendus est.

Porro cum ad vulgi usum istud pium opus compararet S. Doctor, eo noluit nisi faciliores intellectu praeceptiones comprehendi. Quo etiam consilio adductum credimus, ut versione uteretur non ex graeco LXX, quam sequi solebat, sed ex hebraeo, quod hanc demum comperisset esse illa multis in locis planiorem. Nam hoc nomine eam aliquoties laudat in postremis suis libris Quaestionum in Heptateuchum, ac praesertim in quarto de Doctrina Christiana libro, quem tribus aliis adjiciens anno 426, aut 427, sic testimonium ex propheta Amos prolaturus loquitur in cap. 7: Non autem, ait, secundum LXX Interpretes, qui etiam ipsi divino Spiritu interpretati, ob hoc aliter videntur nonnulla dixisse, ut ad spiritualem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio, unde etiam obscuriora nonnulla, quia magis tropica, sunt eorum: sed sicut ex hebraeo in latinum eloquium presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante translata sunt. Praeterea, si quae forsitan ex congestis in Speculum sententiis contrariae viderentur, conciliare decreverat et illustrare propositis postea quaestionibus: quas quidem in Mss. codicibus frustra quaesivimus; cumque de hoc labore nihil dicat Possidius, qui de ipsa vel praefatione Specuti tacendum non existimavit, haud immerito creditur Augustinum ab eo explendo praepeditum fuisse.

Aliud non ita pridem Hieronymi Vignerii cura prodiit Speculum sub Augustini nomine; in quo sententiae Scripturarum revocantur ad certa quaedam capita instituta variis de rebus sacram doctrinam spectantibus, adeo ut non tam vitae instituendae consilio, quam erudiendi animi causa, comparatum esse videatur. Quocirca istud minus cum eo convenit Speculo, quod et Possidii verbis et Augustini praefatione describitur: planeque oportet sicuti nostrum hoc genuinum, ita Vignerianum illud spurium habeamus.