DE ECCLESIASTE.

[Cap. II.] Et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Sapientis oculi in capite ejus: stultus in tenebris ambulat.

Et post aliquantum [IV.]: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei . Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciant mali.

[V.] Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in coelo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque voveris redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo, Non est providentia: ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum. Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates et sermones inumeri: tu vero Deum time. Et post sex versus Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias fructus non capiet ex eis.

Et post aliquantum [VII.] Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum ubi laetitia. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi: quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Et post quatuor versus: Melior est patiens arrogante. Ne velox sis ad irascendum; quia ira in sinu stulti requiescit. Ne dicas, Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere, quam nunc sunt? stulta est enim hujuscemodi interrogatio. Et post tres versus: Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

Et aliquanto post [VIII.]: Ego os regis ob servo, et praecepta juramenti Dei. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo. Et paulo post, Ex eo quod peccator, inquit, centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Dei.

Et post aliquantum [IX.]: Dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Et post quatuor versus: Melior est sapientia quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

Et post duos versus [X.]: Pretiosior est sapientia et gloria parva, ad tempus stultitia. Et post tredecim versus: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis; et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit; multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum.

Et paulo post [XI.]: Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua; et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum; et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt.

[XII.] Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae. Et post aliquos versus : Deum time, et mandata ejus observa.