|
Restat ille liber Salomonis, cujus inscriptio est, Canticum
canticorum. Sed de illo in hoc opus quid transferre possumus, cum
totus amores sanctos Christi et Ecclesiae figurata locutione
commendet, et prophetica pronuntiet altitudine? nisi quod in eo,
quamvis sit ad intelligendum difficillimus, possumus tamen facile
advertere, quantum sit divina illa et divinitus inspirata charitas
appetenda, quantique pendenda: quandoquidem non ibi semel dicitur,
sed alio atque alio loco iterum ac tertio repetitur [Capp. II,
III, VIII.]: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas
cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit. Adjuro vos, filiae Jerusalem, in virtutibus et
viribus agri, si levaveritis charitatem quoadusque velit . Ecclesia
quippe, in qua utique sumus, his verbis exhortatur filias suas, hoc
est, seipsam in plurimis constitutam. Ipsa est ager Dei
fructuosissimus, cujus virtutes et vires magnae sunt, ad quas amando
Christum martyres pervenerunt. Nam quo usque vult ille dilectae suae
in hac interim vita charitatem levari , nisi quo usque ipse docuit
verbo, et suo est hortatus exemplo, dicens, Majorem hac charitatem
nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan.
XV, 13): et quod dixit efficiens? Unde ne ad ipsum solum hoc
pertinere videretur, ait Joannes in Epistola sua, Sicut Christus
pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus
ponere (I Joan. III, 16): hoc ergo est, quoad usque velit.
Legitur etiam in eodem Cantico [II.]: Ordinate in me
charitatem.
Christus quoque ipse ibi dicit [VI.]: Pulchra es, amica mea,
suavis et decora sicut Jerusalem.
Et alibi [VII.]: Quam pulchra es et quam decora, charissima,
in deliciis!
Et alio loco [VIII.]: Pone me ut signaculum super cor tuum,
ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus aemulatio. Et post unum versum: Aquae multae non
potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si
dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil
despiciet eam.
|
|