|
[Cap. XXIV.] Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Alii
terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et rapuerunt eos. Asinum
pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Et
post quinque versus: Agrum non suum demetunt; et vineam ejus quem vi
oppresserunt, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta
tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Et post duos
versus: Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem
spoliaverunt. Nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus
tulerunt spicas. Et post duos versus: De civitatibus fecerunt viros
gemere; et anima vulneratorum clamavit; et Deus inultum abire non
patitur. Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec
reversi sunt per semitas illius. Et post viginti et unum versus:
Conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem, et quae
non parit; et viduae bene non fecit. Detraxit fortem in fortitudine
sua.
Et post aliquantum [XXIX.]: Auris audiens beatificabat me; et
oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem
vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri
super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus
sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo. Oculus
fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum; et causam quam
nesciebam, diligenter investigabam. Conterebam molas iniqui, et de
dentibus illius auferebam praedam.
Et aliquanto post [XXXI.]: Si ambulavi in vanitate, et
festinavit in dolo pes meus; appendat me in statera justa, et sciat
Deus simplicitatem meam. Si declinavit gressus meus de via; et si
secutus est oculus meus cor meum , et in manibus meis adhaesit macula.
Et post duos versus: Si deceptum est cor meum super mulierem; et si
ad ostium amici mei insidiatus sum. Et post duos versus: Hoc enim
nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem
devorans, et omnia eradicans genimina. Si contempsi judicium subire
cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Et post
quatuor versus : Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae
exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit
pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de
utero matris meae egressa est mecum. Si despexi pereuntem, eo quod
non habuerit vestimentum, et absque operimento pauperem. Si non
benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus
est. Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me
superiorem in portis. Et post quinque versus: Si putavi aurum robur
meum, et obryzo dixi, Fiducia mea. Si laetatus sum super multas
divitias meas, et quia plurima reperit manus mea. Et post sex
versus: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi
quod invenisset eum malum. Et post quatuor versus: Foris non mansit
peregrinus; ostium meum viatori patuit. Si abscondi quasi homo
peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad
multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non
magis tacui, nec egressus sum ostium. Quis mihi tribuat auditorem,
ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui
judicat; ut in humero meo portem illum, et circumdem quasi coronam
mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi
offeram eum. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus
deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum
afflixi.
Nunc jam de libris Prophetarum quae sunt huic operi necessaria
colligamus. Ac primum de his Prophetis qui propter brevitatem
voluminum suorum Minores vocantur. Ergo apud Osee prophetam ista
comperimus.
|
|