DE LIBRO JOEL. |
[Cap. I.] Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine; quoniam periit ab ore vestro. Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis.Et post aliquantum [II.]: Nunc ergo dicit Dominus, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et in fletu, et in planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra: et convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia benignus et misericors est. |