|
[Cap. II.] Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus
Juda, et super quatuor non convertam eum; eo quod abjecerint legem
Domini, et mandata ejus non custodierint. Deceperunt enim eos idola
sua, post quae abierunt patres eorum. Et post duos versus: Haec
dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non
convertam eum; pro eo quod vendiderint pro argento justum, et pauperem
pro calceamentis. Qui conterunt super pulverem terrae capita
pauperum, et viam humilium declinant. Et filius ac pater ejus ierunt
ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. Et post unum versum: et
vinum, inquit, damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Et aliquanto post [V.]: Quia haec dicit Dominus domui Israel:
Quaerite me, et vivetis. Et post tres versus: Quaerite Dominum,
et vivite. Et post octo versus: Odio habuerunt in porta
corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. Idcirco pro eo
quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo. Et
post tres versus: Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia
peccata vestra. Hostes justi, accipientes munus, et pauperes in
porta deprimentes. Et post duos versus: Quaerite bonum et non
malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut
dixistis. Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta
judicium; si forte misereatur Dominus exercituum reliquiis Joseph.
Et post aliquot versus [VI.]: Qui dormitis in lectis eburneis,
et lascivitis in stratis vestris. Qui comeditis agnum de grege, et
vitulum de medio armenti. Qui canitis ad vocem psalterii: sicut
David putaverunt se habere vasa cantici; bibentes in phialis vinum,
et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione
Joseph.
Et post aliquantum [VIII.]: Audite hoc qui conteritis
pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando
transibit messis , et venumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus
frumentum: ut minuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus
stateras dolosas; ut possideamus in argento egenos et pauperes pro
calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus.
|
|