DE LIBRO MICHAEAE.

[Cap. II.] Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud; quoniam contra Deum manus eorum. Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt; et calumniabantur virum et domum ejus, virum et haereditatem ejus.

Et post aliquantum [III.]: Audite haec, principes domus Jacob, et judices domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis. Qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant; et sacerdotes ejus in mercede docebant; et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Deus in medio nostrum? Non venient super nos mala.

Et post aliquantum [VI.]: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et post tres versus: Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. Numquid justificabo stateram impium, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.

Et post duodecim versus [VII.]: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum venatur ad mortem: malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat, et judex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae.