DE LIBRO ZACHARIAE.

[Cap. V.] Cum de volumine loqueretur, quod vidit in spiritu: Et dixit ad me, Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus.

Et post aliquantum [VII.]: Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens, Haec ait Dominus exercituum dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.

Item post aliquantum [VIII.]: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris; et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis. Omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus.