|
Quis ignorat in Scripturis sanctis, id est, Legitimis,
Propheticis, Evangelicis, et Apostolicis, auctoritate canonica
praeditis, quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et
crederentur; ut est quod in principio fecit Deus coelum et terram
(Gen. I, 1), et quod in principio erat Verbum (Joan. I,
1), et quaecumque facta divina vel humana tantummodo cognoscenda
narrantur: quaedam vero sic esse jussa, ut observarentur et fierent,
vel prohibita, ne fierent; ut est, Honora patrem et matrem; et,
Non moechaberis (Exod. XX, 12, 14, et Matth. XV, 4;
v. 27, 28)? Horum autem quae jubendo et vetando scripta sunt,
alia sunt sacramentorum velata mysteriis, quae multa Veteris
Testamenti populo illi facienda mandata sunt, neque a populo
christiano nunc fiunt, sed tantummodo intelligenda requiruntur atque
tractantur: sicuti est sabbatum ad visibilem vacationem (Deut. V,
12), sicut azyma in pane sine fermento, Pascha in ovis occisione
(Exod. XII); sicut tot genera sacrificiorum ciborumque
vitandorum, et neomeniae, et annuae solemnitates, quas observant nunc
usque Judaei; et illae justificationes, quae non ad opera justitiae
proprie pertinent, sed aliquid significare intelliguntur. Quis enim
christianus septimo anno cogitur servum reddere libertati; et si
discedere ille noluerit, ejus auriculam subula pertundere ad postem
(Id. XXI, 2, 6), et caetera hujusmodi? Alia vero etiam
nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt; nec facienda, si
prohibita; qualia sunt illa quae dixi, Honora patrem et matrem; et,
Non moechaberis. De his igitur quae ita sunt posita in Litteris
sacris, vel jubendo, vel vetando, vel sinendo, ut etiam nunc, id
est tempore Novi Testamenti, ad vitam piam exercendam moresque
pertineant, hoc opus quod in manus sumpsi componere aggressus sum; ut
quantum me Deus adjuvat, omnia talia de canonicis Libris colligam,
atque ut facile inspici possint, in unum tanquam Speculum congeram.
Oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita
sunt, ut praecepta narrationibus vel disputationibus propriis
figurata, et figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo
servatur, aut respondetur adversis, aut qui docendi sunt instruuntur,
aut occultorum inventione quodammodo renovantur hi qui prompta et aperta
fastidiunt: nos autem in hoc opere nec infidelem vel adducimus vel
aedificamus ad fidem; nec exercemus quibusdam salubribus
difficultatibus ingenium intentionemque discentium; sed eum qui jam
credens obedire Deo voluerit, ut hic se inspiciat, admonemus,
quantumque in bonis moribus operibusque profecerit, et quantum sibi
desit, attendat. Sic enim potest et de his quae habet gratias agere;
et de his quae non habet, ut habeat satis agere; ac propter illa
servanda curam precesque fidelis pietatis adhibere. In his autem
omnibus quae inspicienda ponere institui, quaecumque inter se
videbuntur esse contraria, postea propositis quaestionibus exponenda
atque solvenda sunt. Sane supplicia male factorum, et praemia recte
factorum, quamvis nonnulla commemoranda existimaverim, tamen in Novo
Testamento dissimilia veteribus esse quis nesciat? Ab ipsa igitur
Lege quae data est per Moysen, divinorum praeceptorum, qualia nos
commemoraturos esse promisimus, aggrediamur exordium.
|
|