DE LIBRO MALACHIAE.

[Cap. I.] Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum?

Et paulo post [II.]: Ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in Lege. Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? Transgressus est Judas, et abominatio facta est in Israel, et in Jerusalem; quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis, Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti: et haec particeps tua et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus? Et quid unusquisque quaerit, nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. Cum odio habueris eam, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis, In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis, Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe ubi est dies judicii?

Et post quindecim versus [III.]: Et accedam ad vos, inquit, in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor; et vos filii Jacob non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et post quindecim versus: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus: Et dixistis, Quid locuti sumus ? Dixistis, Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum, quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem aedificati sunt facientes iniquitatem , et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus: et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertimini , et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.

[IV.] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non relinquet eis radicem et germen. Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento; et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.