|
[Cap. I.] Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum
vestrarum ab oculis meis. Quiescite perverse agere, discite
benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo,
defendite viduam; et venite et arguite me, dicit Dominus. Et post
octo versus: Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mixtum
est aqua. Principes tui socii furum: omnes diligunt munera,
sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non
ingreditur ad eos.
Et paulo post [II.]: Domus Jacob venite, ambulemus in lumine
Domini. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob; quia repleti
sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim, et pueris alienis
adhaeserunt. Et post tres versus: Repleta est terra ejus idolis;
opus manuum suarum adoraveurnt, quod fecerunt digiti eorum. Et post
quinque versus: Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et
excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur.
Et paulo post [III.]: Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatae sunt eis. Populo meus, qui beatum te dicunt,
ipsi te decipiunt, et viam gressum tuorum dissipant. Et post aliquos
versus; Vos enim depasti estis vineam meam, rapina pauperis in domo
vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis,
dicit Dominus exercituum? Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae
sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum
ibant, et plaudebant, ambulabant, et in pedibus suis composito gradu
incedebant.
Et paulo post [V.]: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum
ad agrum copulatis usque ad extremum loci (ut auferatis proximo:
Symmachus et Theodotion, donec deficiat, vel non sit locus,
transtulerunt): numquid habitabitis vos soli in medio terrae? In
auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum. Et post tres
versus: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum
usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et
tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini
non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Et post
septemdecim versus: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum;
ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et
coram vobismetipsis prudentes. Vae qui potentes estis ad bibendum
vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis
impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo.
Et aliquanto post [X.]: Vae qui condunt leges iniquas, et
scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio
pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei; ut essent viduae
praeda eorum, et pupillos diriperent.
Et post paululum [XI.]: Requiescet super eum spiritus Domini,
spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum
auditum aurium arguet: sed judicabit in judicio pauperes, et arguet in
aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui, et
spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit justitia cingulum
lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
Et post sexaginta versus [XII.]: Ecce Deus salvator meus,
fiducialiter agam, et non timebo. Quia fortitudo mea et laus mea
Dominus Deus, et factus est mihi in salutem. Haurietis aquas in
gaudio de fontibus Salvatoris: et dicetis in illa die, Confitemini
Domino, et invocate nomen ejus, notas facite in populis adinventiones
ejus, mementote quoniam excelsum est nomen ejus. Cantate Domino,
quoniam magnifice fecit, annuntiate hoc in universa terra. Exsulta et
lauda, habitatio Sion; quia magnus in medio tui sanctus Israel.
Et post quadraginta versus [XIII.]: Et quiescere faciam
superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
Item post aliquantum [XVII.]: Dicit Dominus Deus Israel:
In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad
sanctum Israel respicient; et non inclinabitur ad altaria quae
fecerunt manus ejus, et quae operati sunt digiti ejus; non respiciet
lucos, et delubra.
Et post aliquantum [XXII.]: Vocabit, inquit, Dominus Deus
exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, et ad calvitium, et
ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et
jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus, et
bibamus; cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox
Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec
moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
Item post aliquantum [XXVI.]: Aperite portas, et ingrediatur
gens justa, custodiens veritatem. Vetus error abiit; servabis
pacem; pacem, quia in te speravimus. Speratis in Domino in saeculis
aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum. Et post sex versus:
In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te; nomen tuum et
memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in
nocte; sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores
terrae. Misereamur impio, et non discet facere justitiam. In terra
sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Dei.
Et post aliquantum [XXIX.]: Defecit qui praevalebat,
consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super
iniquitatem, qui peccare faciebant homines in verbo.
Et post decem versus [XXX.]: Vae, filii desertores, dicit
Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam,
et non per spiritum meum; ut adderetur peccatum super peccatum. Et
paulo post: Haec dicit Dominus Deus sanctus Israel, Si
revertamini et quiescatis, salvi eritis. In silentio et in spe erit
fortitudo vestra; et noluistis. Et post viginti versus:
Contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum
conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae.
Et post aliquantum [XXXI.]: Convertimini, sicut in profundum
recesseratis, filii Israel. In die enim illa abjiciet vir idola
argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in
peccatum.
Item post aliquantum [XXXIII.]: Et erit fides in temporibus
tuis, divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse
thesaurus ejus. Et paulo post: Quis poterit habitare de vobis cum
igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem; qui projicit
avaritiam et calumniam , et excutit manus suas ab omni munere; qui
obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne
videat omne malum. Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum
sublimitas ejus. Panis ei datus est, et aquae ejus fideles sunt.
Et post aliquantum [XLIV.]: Memento horum, Jacob et
Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu,
Israel, ne obliviscaris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et
quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
Item post aliquantum [XLVI.]: Mementote istud, et
confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris
saeculi; quoniam ego Deus, et non est ultra deus, nec est similis
mei.
Et aliquanto post [L.]: Quis ambulavit in tenebris, et non est
lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Item post aliquantum [LI.]: Audite me, qui scitis justum,
populus ; lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobria hominum,
et blasphemias eorum ne timeatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet
eos vermis; et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea
in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
Et post aliquantum [LV.]: Quaerite Dominum dum inveniri
potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et
vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum; et
miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad
ignoscendum.
Et post viginti versus [LVI.]: Haec dicit Dominus, Custodite
judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et
justitia mea ut reveletur. Beatus vir qui facit hoc, et filius
hominis qui apprehendit istud; custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Et post non multum [LVII.]: Qui consolamini in diis subter
omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter
eminentes petras. In partibus torrentis pars tua. Haec est sors
tua; et ipsis obtulisti libamen , obtulisti sacrificium. Numquid
super his non indignabor?
Item post aliquantum [LVIII.]: Me etenim de die in diem
quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam
fecerit, et quae judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me
judicia justitiae, appropinquare Deo volunt. Quare jejunavimus, et
non aspexisti? humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die
jejunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros
repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis
pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in
excelso clamor vester. Numquid tale est jejunium, quod elegi, per
diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum
caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis
jejunium et diem acceptabilem Domino? Nonne hoc est magis jejunium
quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos
deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos; et omne onus
disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in
domum tuam: cum videris nudum, vesti eum, et carnem tuam ne
despexeris. Et post quatuor versus : Si abstuleris de medio tui
catenam, et desieris digitum extendere, et loqui quod non prodest:
cum effuderis esurienti animam tuam; et animam afflictam repleveris;
orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies; et
requiem tibi dabit Dominus semper.
Et post multa [LXV.]: Populus qui ad iracundiam provocant me,
ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super
lateres; qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt.
Et post duos versus: Qui dicunt, Recede a me, non appropinques
mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens
tota die. Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam, et
retribuam in sinu eorum, iniquitates vestras, et iniquitates patrum
vestrorum simul, dicit Dominus. Qui sacrificaverunt super montes et
super colles, exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in
sinu eorum. Et post decem versus: Et vos, inquit, qui
dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui
ponitis fortunae mensam, et libatis super eam: numerabo vos in
gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi vos, et non
respondistis, locutus sum, et non attendistis: et faciebatis malum in
oculis meis, et quae nolui elegistis.
Et paulo post [LXVI.]: Haec dicit Dominus, Coelum sedes
mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam
aedificabitis mihi? et quis iste locus quietis meae? Omnia haec manus
mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem
autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et
trementem sermones meos? Et post sex versus: Ego illusiones eorum
eligam, et quae timebant adducam eis: quia vocavi, et non erat qui
responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in
oculis meis, et quae nolui elegerunt. Audite legem Domini, qui
tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos et
abjicientes propter nomen meum, Glorificetur Dominus, et videbimus
in laetitia vestra; ipsi autem confundentur.
|
|