DE LIBRO JEREMIAE.

[Cap. II.] Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Et post decem versus: Haereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Et paulo post: Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas; et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? Non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi. Et dixisti, Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Quam vilis es facta nimis, iterans vias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum; quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam.

Et paulo post [III.]: Convertimini, filii, revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester.

Item paulo post [IV.]: Si converteris , Israel, ait Dominus, ad me convertere. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et jurabis, Vivit Dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia; et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Et paulo post: Stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes; sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt.

Et post triginta versus [V.]: Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. Domine, oculi tui respiciunt fidem. Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti. Ego autem dixi, Forsitan pauperes sunt, et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Et post sex versus: Filii tui dereliquerunt me, et jurant in iis qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores, et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebant. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur manus mea? Et post quadraginta versus: Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum, et exasperans: recesserunt, et abierunt; et non dixerunt in corde suo, Metuamus Dominum Deum nostrum. Et post paucos versus : Inventi sunt, inquit, in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et dilatati; incrassati sunt et impinguati; et praeterierunt sermones meos pessime. Causam pupilli non dixerunt , et judicium pauperum non judicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ? Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo ejus?

Et post triginta versus [VI.]: Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud.

Et paulo post [VII.]: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris, a saeculo usque in saeculum. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis. Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum; et dixistis, Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Et nunc quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos, mane consurgens et loquens, et non audistis; et vocavi, et non respondistis: faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi patribus vestris, sicut feci Silo; et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi; quia non exaudiam te. Nonne vides quid isti faciant in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae coeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? nonne semetipsos in confusione vultus sui?

Et paulo post [VIII.]: Numquid qui cadit, non resurget? Et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Attendi, et auscultavi; nemo quod bonum est loquitur: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Et post novem versus: Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. Verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.

Et paulo post [IX.]: Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt et coetus praevaricatorum; et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet; et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt. Habitatio tua in medio doli. In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos. Quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit insidias. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente tali non ulciscetur anima mea? Et paulo post: Haec dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam in terra. Haec enim placent mihi, ait Dominus.

Et post sexdecim versus [X.]: Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis coeli nolite metuere quae timent gentes; quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: argento et auro decoravit illud; clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur. In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? Tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur. Doctrina vanitatis eorum lignum est. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum, opus artificum universa haec. Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. Sic ergo dicetis eis: Dii qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt.

Et aliquanto post [XVII.]: Haec dicit Dominus, Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum; sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas; et non timebit cum venerit aestus: et erit folium ejus viride, in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

Item aliquanto post [XXII.]: Haec dicit Dominus, Facite judicium et justitiam, et liberate vi opressum de manu calumniatoris; et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique; et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

Et paulo post [XXIII.]: Vae pastoribus qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum, Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Item paulo post: Haec dicit Dominus exercituum, Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. Dicunt his qui blasphemant me, Locutus est Dominus, Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt, Non veniet super vos malum. Quis enim affuit in consilio Domini? Et post undecim versus: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a pessimis cogitationibus suis. Et post quatuor versus: Audivi quae dixerunt prophetae, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes, Somniavi, somniavi. Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui; qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia cordis sui , quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? Propheta qui habet somnium, narret somnium; et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt, Dicit Dominus. Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

Et paulo post [XXV.]: Et misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris; et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. Et non audistis me, dicit Dominus.

Et aliquanto post [XVIII.]: Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter.

Item post aliquantum [Thren. III.]: Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit; quia levavit super se . Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis; quia non repellet in sempiternum Dominus.