DE LIBRO EZECHIELIS.

[CAP. III.] Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia; ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit; sanginem vero ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris justo, ut non peccet justus, et ille non peccaverit; vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Et post aliquantum [IX.]: Et dixit Dominus ad eum, Transi per mediam civitatem in medio Jerusalem, et signa Tau super frontem virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus. Et illis dixit audiente me, Transite per mediam civitatem sequentes eum, et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: senem, adolescentulum, et virginem, et parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. Omnem autem super quem videritis Tau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite.

Et aliquanto post [XIII.]: Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret.

Item post aliquantum [XVI.]: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant: et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me; et abstuli eas, sicut vidisti.

Et post paululum [XVIII.]: Vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam; in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit; et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento; ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit; ab iniquitate averterit manum suam, judicium verum fecerit inter virum et virum; in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus. Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis; et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem; egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem; et ad idola levantem oculos suos, abominationes facientem; ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis; super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel; et uxorem proximi sui non violaverit; et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit; panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento; a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit; judicia mea fecerit, et in praeceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui; ecce mortuus est iniquitate sua. Et dicitis, Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est; omnia praecepta mea custodivit et fecit illa: vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor; in justitia sua quam operatus est vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius; numquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur. In praevaricatione sua qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. Et dixistis, Non est aequa via Domini. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Consideravit enim, et avertit se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est; vita vivet, et non morietur. Et dicunt filii Israel, Non est aequa via Domini. Numquid viae meae nont sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite .

Et aliquanto post [XXII.]: Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. Patrem et matrem contumeliis affecerunt in te; advenam calumniati sunt in medio tui; pupillum et viduam contristaverunt apud te. Sanctuaria mea sprevistis, et sabbata mea polluistis . Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem; et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te. Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem: et socer nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui oppressit in te. Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem; usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris, meique oblita es, ait Dominus Deus. Et post paululum: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Filii hominis, dic ei, Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. Conjuratio prophetarum in medio ejus. Sicut leo rugiens capiensque praedam, animam devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas ejus multiplicaverunt in medio illius. Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et immundum non intellexerunt. Et post duos versus: Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam, ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare sectanda lucra. Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes mendacium, dicentes, Haec dicit Dominus Deus; cum Dominus non sit locutus. Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter, egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio. Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam; et non inveni. Et effudi super eos indignationem meam, et in igne irae meae consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.

Et aliquanto post [XXXIII.]: Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos, Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem; et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum; sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonitum buccinae audivit, et non se observavit; sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium, Impie, morte morieris; non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, et non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur; porro tu animam tuam liberasti. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel, Sic locuti estis dicentes, Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos, Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua mala, et vivat: convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem; omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio, Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum; vita vivet, et non morietur. Omnia peccata ejus quae peccavit non imputabuntur ei. Judicium et justitiam fecit, vita vivet. Et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini. Et ipsorum via injusta est. Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo, de vobis domus Israel. Et post quadraginta novem versus: Et tu, fili hominis, fili populi tui qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, dicentes, Venite, et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino. Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus; et sedent coram te, populus meus, et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. Et es eis quasi carmen musicum , quod suavi dulcique sono canitur; et audiunt verba tua, et non faciunt ea . Et cum venerit quod praedictum est; ecce enim venit; tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

[XXXIV.]: Et factum est verbum Domini ad me dicens, Fili hominis, propheta de pastoribus Israel; propheta, et dices pastoribus, Haec dicit Dominus Deus, Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos, Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis , gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis; et quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis; et quod abjectum est, non reduvistis; quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt; et erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso; et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei. Et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam , et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque enim quaesierunt pastores gregem meum; sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant): propterea, pastores, audite verbum Domini: Haec dicit Dominus Deus, Ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit eis ultra in escam. Et post aliquantum: Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus, Ecce ego judico inter pecus et pecus arietum et hircorum . Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris; et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum; pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras.

Et post aliquantum [XLV.]: Haec dicit Dominus Deus, Sufficiat vobis, principes Israel; iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium, et justitiam facite, et separate confinia vestra a populo meo, dicit Dominus Deus. Statera justa et ephi justum erit vobis et beatus justus.

Ista de libris posuimus, quos et Judaei canonicos habent, in quibus eorum invenimus aliqua quae huic operi convenirent. Sed non sunt omittendi et hi quos quidem ante Salvatoris adventum constat esse conscriptos, sed eos non receptos a Judaeis recipit tamen ejusdem Salvatoris Ecclesia. In his sunt duo qui Salomonis a pluribus appellantur, propter quamdam, sicut existimo, eloquii similitudinem. Nam Salomonis non esse, nihil dubitant quique doctiores. Nec tamen ejus qui Sapientiae dicitur, quisnam sit auctor apparet . Illum vero alterum quem vocamus Ecclesiasticum, quod Jesus quidam scripserit, qui cognominatur Sirach, constat inter eos qui eumdem librum totum legerunt. De libro ergo Sapientiae ista huic operi congruere visa sunt.