|
[Cap. I.] Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de
Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum.
Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui
fidem habent in illum. Perversae enim cogitationes separant a Deo:
probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam
non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a
cogitationibus tuae sunt sine intellectu; et corripietur a
superveniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiae, et
non liberabit maledictum a labiis suis; quoniam renum illius testis est
Deus, et cordis ejus scrutator est verus, et linguae illius auditor.
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet
omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non
potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens judicium. In
cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius
auditio ad Dominum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non
abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest;
et a detractione parcite linguae: quoniam responsum obscurum in vacuum
non ibit. Os autem quod mentitur, occidit animam.
Et paulo post [III.]: Qui confidunt in illum, intelligent
veritatem; et fideles in dilectione acquiescent illi: quia donum et
pax est electis illius. Impii autem secundum quae cogitaverunt,
correptionem habebunt, qui neglexerunt justitiam , et a Domino
recesserunt. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infelix
est. Et post sex versus: Quoniam felix sterilis et incoinquinata,
quae ne civit torum in delicto; habebit fructum in re pectione animarum
: et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec
cogitavit adversus Dominum nequissima.
Et post aliquantum [VI.]: Audite ergo, reges, et intelligite;
discite, judices, fimum terrae justitiam . Praebete aures, vos qui
continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo,
qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur . Quoniam
cum essetis ministri regni ipsius, non recte judicastis, neque
custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei
ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis; quoniam judicium
durissimum, his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur
misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim
subtrahet personam cujusquam Dominus, nec reverebitur magnitudinem
cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter illi
cura est de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatus. Ad
vos autem, mali reges , sunt hi sermones mei, ut discatis
sapientiam, et non excidatis. Qui enim custodierint justitiam juste
, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid
respondeant. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et
habebitis disciplinam. Clara est enim, et quae nunquam marcescat
sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam; et invenitur ab
his qui quaerunt illam. Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se
priorem ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit:
assidentem enim illam inveniet foribus suis. Cogitare enim de illa
sensus est consummatus; et qui vigilaverit pro illa, cito erit
securus. Quoniam dignos se ipsa circumit quaerens, et in viis
ostendet se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. Cura
ergo disciplinae dilectio est; et dilectio custoditio legum illius
est: custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est;
incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque
sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus et
stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum
regnetis.
Et paulo post [VIII.]: Et si justitiam quis diligit, labores
hujus magnas habent virtutes. Sobrietatem enim et sapientiam docet,
et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil in vita hominibus.
Nunc jam de libro qui Ecclesiasticus dicitur, ponenda sunt quae
videntur. De quo hic etiam ea dixisse deputer, quae de Proverbiorum
libro sum praelocutus; quamvis in isto Ecclesiastico plura reperim
huic operi necessaria.
|
|