DE ECCLESIASTICO.

[Cap. I.] Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque gaudium dabit. Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. Et post duos versus: Corona sapientiae timor Domini. Et post quatuor versus: Radix sapientiae est timere Dominum: rami enim illius longaevi. In thesauris sapientiae intellectus est, et scientiae religiositas: exsecratio autem peccatoribus sapientia. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non potest justificari . Iracundia enim animositatis illius, subversio illius est. Sapiens usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. Concupiscens sapientiam, serva justitiam; et Deus praebebit illam tibi. Sapientia enim et disciplina timor Domini; et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros tuos . Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris labiis tuis. Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae confusionem; et revelet Deus abscondita tua, et in medio synagogae clidat te. Quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

[II.]: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore et justitia, et praepara animam tuam ad tentationem; et deprime cor tuum, et sustine. Declina aurem tuam, et excipe verba intellectus, et ne festines in tempus obductionis. Sustine sustentationem Dei, conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum; homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, et recuperabit te; et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus; et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia. Qui timetis Deum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum, et scitote: quis speravit in Domino, et confusus est ? permansit in mandatis ejus, et derelictus est? et quis illum invocavit, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate. Vae duplici corde , et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis. Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo; ideo non proteguntur ab eo. Vae his qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas. Et quid facietis, cum inspicere coeperit Deus? Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et qui diligunt illum, conservabunt viam illius. Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi; et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes, Si poenitentiam non egerimus, incidemus in Dei manus, et non in manus hominum. Secundum enim magnitudinem illius, sic et misericordia ipsius cum ipso.

[III.] Filii sapientiae, ecclesia justorum; et natio illorum, obedientia et dilectio. Judicium patris audite, filii dilecti , et sic facite, ut salvi sitis. Et post duos versus: Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis; in oratione dierum exaudietur. Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorificat patrem, jucundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore; et qui obaudit patri, refrigerabit matrem. Qui timet Deum, honorat parentes; et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino . Et post tres versus: Ne glorieris in contumelia patris tui. Et post tres versus: Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in tua virtute. Et post quatuor versus: Quam malae famae est, qui derelinquit patrem! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam: quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non enim est tibi necessarium ea quae abscondita sunt , videre oculis tuis. Et post tres versus: Multos enim implanavit suspicio eorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum, in illo peribit. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus; et pravicordius in illis scandalizabitur. Cor nequam gravabitur in doloribus; et peccator adjiciet ad peccandum. Et post duos versus: Cor sapiens intelligitur in sapientia; et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit. Ignem ardentem exstinguit aqua; et eleemosyna resistit peccatis: et Deus prospector ejus qui reddit gratiam, meminit in posterum ; et in tempore casus tui invenies firmamentum.

[IV.] Fili, eleemosynam pauperis ne fraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno. Ab inope non auferas oculos tuos propter iram, et non derelinquas quaerentibus tibi retro maledicere. Maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur deprecatio illius. Exaudiet autem eum, qui fecit illum. Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. Libera eum qui injuriam patitur, de manu superbi; et non acide feras in anima tua. In judicando esto misericors, pupillis ut pater, et pro viro matri illorum; et eris velut filius Altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam mater. Sapientia filiis suis vitam inspiravit, et suscipit inquirentes se et praeibit in via justitiae. Et qui illam diligit, diligit vitam; et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem ejus . Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt, et quo introibit benedicet Deus. Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto; et eos qui diligunt illam, diligit Deus. Qui audit illam, judicat gentes; et qui intuetur illam, permanebit confidens. Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illorum. Quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. Timorem et metum et probationem inducet super illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae; donec tentet illum in cogitationibus illius, et credat animae illius. Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum; et denudabit abscondita sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiae. Si autem oberraverit, derelinquet illum, et tradet eum in manus inimici sui. Fili, conserva tempus, et devita a malo. Pro anima tua non confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Non accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Non reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore ejus. In lingua enim agnoscitur sapientia et sensus, et scientia et doctrina in verbis veritatis, et firmamentum in operibus justitiae. Non contradicas veritati ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te homini pro peccato. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii . In justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia; et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Non sit porrecta manus tua ad capiendum, et ad dandum collecta.

[V.] Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris, Est mihi sufficiens vita. Nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. Non sequaris concupiscentiam cordis , et ne dixeris, Quomodo potui? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Et ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu; neque adjicias peccatum super peccatum: et ne dicas, Miseratio Dei magna est; multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximat, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omni vento, et non eas in omni via . Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas; et cum sapientia feras responsum verum. Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum; ne capiaris verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Non appelleris susurro in vita tua, et in lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio, et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum, et magnum similiter.

[VI.] Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae, velut taurus; ne forte elidatur virtus tua per stultitiam. Et post septem versus: Multi pacifici sint tibi; et consiliarius sit tibi unus de mille. Si possides amicum, in tentatione posside eum; et non facile credas illi temetipsum . Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis: et est amicus qui egreditur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit. Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. Ab inimicis tuis separare; et ab amicis tuis attende. Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitae et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam bonam; quoniam secundum illum erit amicus illius. Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Quasi is qui arat et seminat, accede ad illam, et sustine bonos fructus illius. In opere enim illius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors . Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur projicere illam. Et post duos versus: Quibus autem agnita est, permanet usque ad conspectum Dei. Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. Injice pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum. Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus. Investiga illam, et manifestabitur tibi; et continens factus ne dereliqueris eam: in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem; et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae. Et post quatuor versus: Fili, si attenderis mihi, disces ; et si accommodaveris animam tuam, sapiens eris. Et si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris. In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis ne effugiant te. Et si videris sensatum, evigila ad illum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Cogitatum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse dabit cor tibi, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.

[VII.] Noli facere mala, et non te apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum. Noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Non te justifices ante Deum; quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. Noli quaerere fieri judex, nisi si vales virtute irrumpere iniquitates ; ne forte extremiscas faciem potentis, et ponas scandalum in agilitate tua . Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum: neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. Noli esse pusillanimis in anima tua. Exorare, et facere eleemosynam non despicias. Ne dicas, In multitudine munerum meorum respiciet Dominus, et offerente me Deo altissimo, suscipiet munera mea. Non irrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat Deus . Noli arare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona . Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum. Et post duodecim versus: Non laedas servum operantem in veritate, neque mercenarium dantem animam suam. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem relinquas illum. Et post duos versus: Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Pecora tibi sunt? attende illis . Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Trade filiam, et grande opus feceris; et homini sensato da illam. Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam; et odibili non credas te in toto corde. Honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento enim quoniam nisi per illos natus non fuisses ; et retribue illis, quomodo et illi tibi. In tota anima tua time Deum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute dilige Deum , qui te fecit; et ministros ejus non derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua; et honorifica sacerdotes. Et post sex versus: Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur benedictio tua. Gratia datus in conspectu omnis viventis, et a mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione , et cum lugentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

[VIII.] Non litiges cum homine potente; ne forte incidas in manus illius. Non contendas cum homine locuplete, ne forte contra concitet litem tibi . Multos enim perdidit aurum; et usque ad cor regum extendit, et convertit. Non litiges cum homine linguoso, et non strues in ignem illius ligna. Et post duos versus: Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes sumus in correptione. Ne spernas hominem in sua senecta: etenim ex nobis senescunt. Noli de mortuo inimico tuo gaudere , sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis illorum conversare. Ab ipsis enim disces doctrinam intellectus , et servire magnatis sine querela. Non te praetereat narratio seniorum; et ipsi enim didicerunt a patribus suis. Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis responsum . Et post sexdecim versus: Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent. Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.

Et post duos versus [IX.]: Non zeles mulierem sinus tui. Et post septem versus: Virginem ne concupiscas , ne forte scandalizeris in decore ejus. Non des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. Et post duos versus: A verte faciem tuam a muliere compta, et non circumspicias speciem alienam. Et post duodecim versus: Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus; veterascet, et cum suavitate bibes illud. Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit ipsius subversio. Non placeat tibi injuria injustorum . Et post duos versus: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere; ne forte auferat vitam tuam. Et post quatuor versus: Et cum sapientibus et prudentibus tracta. Viri justi sint tibi convivae; et in timore Dei sit gloriatio tibi.

Et post quinquaginta tres versus [X.]: Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum illorum rector in honore; et qui timent Dominum, erunt in oculis illius. Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. Non despicias hominem justum pauperem, et non magnificaveris virum peccatorem divitem. Magnus, et judex, et potens est in honore, et non est major illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient: vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. Et post quinque versus: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

Et post sex versus [XI.]: Sapientia humiliati exaltabit caput ipsius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris. Et post sex versus: Priusquam interroges, non vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, ne respondeas verbum; et in medio seniorum ne adjicias loqui. De re ea quae te non molestat, ne certaveris; et in judicio peccatorum ne consistas. Fili, ne in multis sint actus tui; et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes; et non effugies, si praecucurreris. Et post viginti versus: Ne manseris in operibus peccatorum: fide autem in Deo, et mane in loco tuo. Et post aliquot versus: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Et post unum versum: Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim insidiae dolosi sunt. Sicut enim eructant praecordia infantium , et sicut perdix inducitur in foveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum; et sicut prospector videns casum proximi sui. Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Ab scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Homo vero peccator sanguini insidiatur. Attende tibi a pestifero; fabricat enim mala: ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in torpore , et alienabit te a tuis propriis.

[XII.] Si benefeceris, scito cui benefeceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Benefac justo, et invenies retributionem magnam; et si non ab ipso, certe a Deo. Non est eis bene qui assidui sunt in malis, et eleemosynas non danti; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. Da misericordi, et ne susceperis peccatorem. Benefac humili, et ne dederis impio. Prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: nam duplicia mala invenies in omnibus bonis ; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Et post quatuor versus: Non credas inimico tuo in aeternum: sicut enim aeramentum, aeruginat nequitia illius. Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum , et custodi te ab illo. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam; ne conversus stet in loco tuo : ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnoscas verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. Quis miseribetur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? Sic et qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus: una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. In oculis suis lacrymatur inimicus; et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Si incurrerint mala tibi, invenies eum illic priorem. In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. Caput suum movebit, et plaudebit manu; et multa susurrans commutabit vultum suum.

Et post sexaginta et unum versus [XIII.]: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.

Et post tres versus [XIV.]: Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit ab spe sua. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? Et post quatuordecim versus: Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas obligationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Et post sexdecim versus: Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur , et in sensu suo cogitabit circumspectionem Dei: Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis illius intelligens.

Et post viginti quinque versus [XV.]: Homines stulti non apprehendent illam; et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt illam; longe enim abest a superbia et dolo. Viri mendaces non erunt memores illius; et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris; quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus; et in ore fideli abundabit, et dominator eam illi dabit. Non dixeris, Per Deum abest; quae enim odit ne feceris. Non dicas, Ille me implanavit: non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne exsecramentum erroris odit Deus, et non erit amabile timentibus illum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua: si volueris servare mandata, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod voles porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum; quod placuerit ei, dabitur illi. Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. Oculi Dei ad timentes eum, et ipse agnoscet omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere; et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.

[XVI.] Et ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis. Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores illorum. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: et utile mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Et post viginti et unum versus: Non dicas, A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?

Et paulo post [XVII.] Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: et postea resurget, et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum, et convertet in interiores partes terrae. Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. Convertere ad Deum, et relinque peccata tua: precare ante faciem, et minue offendiculum . Revertere ad Deum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito exsecrationem. Et post novem versus: Quam magna misericordia Dei, et propitiatio illius convertentibus ad se! Nec enim omnia possunt esse in hominibus; quoniam non est immortalis filius hominis.

Et post triginta versus [XVIII.] Miseretur excipientium doctrinam miserationis, et qui festinant in judiciis ejus. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum supra datum bonum? et utraque cum homine justificato. Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris disce. Et ante languorem adhibe medicinam, et ante judicium interroga teipsum; et in conspectu Dei invenies propitiationem. Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. Non impediaris orare semper, et non verearis usque ad mortem justificari; quoniam merces Dei manet in aeternum. Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Et post sex versus: Homo sapiens, in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. Et post quinque versus: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis. Ne oblecteris in turbis, nec immodicis delecteris.

Et post quinque versus [XIX.]: Et qui spernit modica, paulatim decidet. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. Et post aliquot versus: Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur; et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. Et post duos versus: Et qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. Et post octo versus: Audisti verbum adversus proximum; commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet. A facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in ore stulti. Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecit, ne iterum addat facere. Corripe proximum, ne forte non dixerit; et si dixerit, ne forte iteret. Corripe amicum; saepe enim fit commissio: et non omni verbo credas. Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris; et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum. Et post quinque versus: Melior est homo qui deficit sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

Et post sexdecim versus [XX.]: Quam bonum est arguere quam irasci! Et post aliquot versus: Et qui potestatem sibi assumit injuste, odietur. Et post octo versus: Sapiens in verbis seipsum amabilem facit. Et post sexdecim versus: Lapsus falsae linguae quasi qui de pavimento cadens, sic casus malorum festinanter veniet. Homo acharis quasi fabula vana, in ore disciplinatorum assidua erit. Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim illam dicit in tempore suo. Et post duos versus: Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se. Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit. Potior fur, quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo haereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. Sapiens in verbis producet seipsum. Et post quatuor versus: Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Melior est in hominibus qui abscondit insipientiam suam, quam qui abscondit sapientiam suam.

[XXI.] Fili, peccasti; ne adjicias iterum: sed et de praeteritis deprecare, ut tibi remittantur. Quasi a facie colubri fuge peccata; et si accesseris ad illa suscipient te. Dentes leonis, dentes ejus, interficientes animas hominum: quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas; plagae illius non est sanitas. Et post quatuor versus: Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris; et qui timet Deum, convertetur ad cor suum. Et post quinque versus: Via peccantium complantata lapidibus; et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae. Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus. Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. Et post aliquos versus: Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audiet luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Narratio fatui quasi sarcina in via: nam in labiis sensati invenietur gratia. Os prudentis quaeritur in Ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Et post duos versus: Compedes in pedibus stulto doctrina, et quasi vincula manuum supra manum dexteram. Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. Et post octo versus: In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur; et qui manserit , odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.

[XXII.] In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. Et post quatuor versus: Filia prudens haereditas viro suo: nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. Patrem et virum confundit quae audax est, et ab impiis non minorabitur; ab utrisque autem inhonorabitur. Musica in luctu, importuna narratio: flagella et doctrina, in omni tempore sapientia. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. Qui narrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto; et in fine dicit , Quis est hic? Super mortuum plora; deficit enim lux ejus: et super fatuum plora; deficit enim ei sensus. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit; nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. Luctus mortui septem diebus: fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum. Et post viginti et unum versus: Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvet amicitiam. Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes; est enim regressus. Ad amicum si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio; excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus. Et post decem versus: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut ne cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me.

[XXIII.] Domine pater, et dominator vitae meae, non relinquas me, et ne sinas me cadere in illis. Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta illorum; ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum, et gaudeat inimicus meus: Domine pater, et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me . Aufer a me ventris concupiscentias; et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me; et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. Doctrinam oris audite, filii; et qui custodierit illam, non periet labiis suis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. Jurationi non assuescat os tuum; multus enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit in ore tuo assidua, et nominibus sanctorum non admiscearis; quoniam non eris immunis ab eis. Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur; sic omnis jurans et nominans in toto, a peccato non purgabitur. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. Et si frustraverit , delictum illius super ipsum erit; et si dissimulaverit, delinquit dupliciter. Et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius. Et post quatuor versus: Indisciplinationi non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. Memento patris et matris tuae; in medio enim magnatorum consistis: ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas. Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur. Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. Anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec aliquid glutiat; et homo nequam in ore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. Et post duos versus: Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens, Quis me videt? tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem verear? delictorum meorum non memorabitur Altissimus, et non intelliget, quoniam non videt oculus illius: quoniam expellet a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum. Et non cognovit quoniam oculi Domini plus multo lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.

Et paulo post [XXV.]: Quae in juventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium! Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. Et post decem versus: Timor Dei super omnia se superposuit. Beatus cui donatum est habere timorem Dei. Qui timet illum, , cui assimilabitur? Et post viginti versus: Ne respicias mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.

Et post triginta tres versus [XXVI.]: Mulier ebriosa ira magna; et contumelia, et turpitudo illius non contegetur. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. In filia non avertente se , firma custodiam, ne inventa occasione utatur se . Ab omni irreverentia oculorum cave; et ne mireris si te neglexerit. Et post quatuor versus: Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit disciplina illius. Datus Dei mulier sensata et tacita: non est immutatio eruditae animae. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Et post duodecim versus: Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphaeam.

Et post quatuor versus [XXVII.]: Et qui quaerit locupletari, avertit oculum suum. Et post tres versus: Conteretur delictum. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Sicut in pertusura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu hominis cordis. Ante sermonem non collaudes virum: haec enim tentatio est hominum. Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris; et habitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna immutatur. In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. Narratio peccantium odiosa, et risus eorum in delictis peccati. Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. Qui denudat arcana amici, perdit fidem, et non inveniet amicum ad animum suum. Dilige proximum, et conjungere fide cum illo: quod si denudaveris abscondita illius, non persequaris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum, et non eum capies. Non illum sequaris, quoniam longe abest. Effugit enim quasi caprea de laqueo; quoniam vulnerata est anima ejus; et ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis. Annuens oculis fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. Multa odivi, et non coaequavi ei; et Dominus odiet illum. Et post duos versus: Qui foveam fodit, decidet in illam; et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo; et qui laqueum alii parat, peribit in illo. Facienti nequissimum consilium, super illum devolvetur; et non agnoscet unde adveniet illi. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum.

Et post tres versus [XXVIII.]: Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam! In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur! Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo! Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum, et desine inimicari: tabitudo enim, et mors imminet in mandatis Dei. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata. Homo enim iracundus incendit litem; et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam. Et post quatuor versus: Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. Si sufflaveris , quasi ignis exardebit; et si exspueris super illam, exstinguetur: et utraque ex ore proficiscuntur. Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit. Lingua tertia mulieres viratas ejecit , et privavit illas de laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Et post aliquot versus : Verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

[XXIX.]: Qui facit misericordiam, fenerat proximo; et qui praevalet manu, mandata servat. Fenera proximo tibi in tempore necessitatis illius; et iterum redde proximo tuo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus, et praestiterunt molestiam iis qui se adjuverunt. Et post tredecim versus: Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam illius ne dimittas eum vacuum. Perde pecuniam tuam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi; et proderit tibi magis quam aurum. Conclude eleemosynam in corde pauperis; et haec pro te exorabit ab omni malo: super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi . Gratiam fidejussoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam suam. Repromissorem fugit peccator et immundus. Bona repromissoris sibi ascribit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. Vir repromittit de proximo suo, et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. Repromissio nequissima multos perdidit diligentes , et commovit illos quasi fluctus maris. Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. Peccator transgrediens mandata Domini, incidet in promissionem nequam. Et post unum versum: Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.

Et post sexdecim versus [XXX.]: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo . Qui docet filium suum, laudabitur in illo. Et post decem versus: Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps. Lacta filium, et paventem te faciet; lude cum illo, et contristabit te. Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescant dentes tui. Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est; ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudine illius confundaris . Melior est pauper sanus et fortis viribus, quam dives imbecillus et flagellatus malitia. Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento; et corpus validum, quam census immensus. Non est census super censum salutis corporis; et non est oblectatio super cordis gaudium. Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro. Et post quinque versus: Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo. Jucunditas cordis haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. Miserere animae tuae placens Deo, et contine; et congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe expelle a te. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus senectam adducit cogitatus.

Et post decem versus [XXXI.]: Qui aurum diligit, non justificabitur; et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus , et facta est in specie illius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium: vae illis qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus cum? fecit enim mirabilia in vita sua. Quis probatus est in illo, et perfectus est? et erit illi gloria aeterna. Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit Ecclesia sanctorum. Et post aliquot versus: Utere quasi homo frugi, iis quae tibi apponuntur, ut non, cum manducas multum, odio habearis. Cessa prior disciplinae causa, et noli nimius esse, ne forte offendas. Etsi in medio multorum sedisti, prior illis non extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum. Et post aliquot versus: Diligentes in vino noli provocare; multos enim exterminavit vinum.

Et post viginti sex versus [XXXII.]: Loquere major natu; decet enim te primum verbum diligenti scientiam ; et non impedias musicam. Ubi auditus non est, effundas sermonem; et importune noli extolli in sapientia tua. Et post quinque versus: Adolescens, loquere in tua causa, vix cum necesse fuerit . Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. In medio magnatorum loqui non praesumas ; et ubi sunt senes, non multum loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio, et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia . Praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo. Et super his omnibus benedicito Deum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. Qui timet Deum, excipiet doctrinam ejus; et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. Qui timent Dominum, invenient judicium justum, et justitiam quasi lumen accendent. Peccator homo devitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. Vir consilii non disperdet intelligentiam. Et post quatuor versus: Fili, sine consilio nihil facias; et post factum non poenitebis. Et post paucos versus: Qui credit Deo, attendet mandatis; et qui confidit in illo, non minorabitur.

[XXXIII.] Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias; et non illidetur quasi navis in procella. Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. Qui interrogationem manifestat, parabit verbum.

Et post paululum [XXXIV.]: Vana spes, et mendacium viro insensato; et somnia extollunt imprudentes. Et quasi qui apprehendit umbram, et sequitur ventum; sic et qui attendit ad visa mendacia. Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia male facientium, vanitas est. Et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio: ne dederis in illis cor tuum. Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Sine mendacio consummabitur verbum, et sapientia in ore fidelis contemplabitur . Et post quinque versus: Multa vidi enarrando , et plurimas verborum consuetudines. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicentur . Spes enim illorum in salvantem illos; et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit; quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum, beata est anima. Ad quem respicit? et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridianum ; deprecatio offensionis et adjutorium casus; exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem et vitam et benedictionem. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiae. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis indigentium, vita pauperis est; qui defraudat illum, homo sanguinum est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Unus aedificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens, cujus vocem exaudiet Deus? Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficiet lavatio illius? Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem facit, quid proficit humiliando se? orationem ejus quis exaudiet?

[XXXV.] Qui conservat legem, multiplicat orationem. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate; et propitiationem litare sacrificii super injustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia. Et post paucos versus: Non apparebis in conspectu Dei vacuus. Haec enim omnia propter mandata Domini fiunt. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum; quoniam Dominus retribuens est, et septies reddet tantum tibi. Noli offerre munera prava; non enim suscipiet illa. Noli respicere sacrificium injustum; quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et precationem laesi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduae, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacryma ad maxillam descendit, et exclamatio a maxilla ascendit propter illud quod descendit super illam ? Et post quatuor versus: Oratio humiliantis se, nubes penetrabit.

Et post aliquantum [XXXVII.]: Cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam. Et post quinque versus: Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. Et post viginti et unum versus: Fili, in vita tua tenta animam tuam; et si fuerit nequam, non des illi potestatem. Non enim omnibus omnia expediunt, et non omni animae omne genus placet. Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam.

Et post quatuor versus [XXXVIII.]: Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus. A Deo enim est medela, et a rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. Altissimus creavit de terra medicinam , et vir prudens non abhorrebit illam. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Ad agnitionem hominum virtus illius, et dedit homini scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigavit dolorem ipsorum . Et post quatuor versus: Fili, in tua infirmitate non desperes; sed ora Dominum, et ipse curabit te. Averte a delicto, et diri ge manus, et ab omni delicto munda cor tuum. Et post unum versum: Et impingua oblationem, et da locum medico; etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te; quoniam opera ejus sunt necessaria. Est enim quando in manus illorum incurras: ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum . Et post unum versum: Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare. Et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. Propter delaturam amare fer luctum illius una die, et consolare propter tristitiam; et fac luctum secundum meritum ejus uno die vel duobus, propter detractionem. A tristitia enim festinat mors, et cooperiet virtutem, et tristitia cordis flectet cervicem. Et post unum versum: Non dederis in tristitiam cor tuum. Et post novem versus: Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet.

Et paulo post [XXXIX.]: In voce dicito, Obaudite me, divini fructus aquarum, et quasi rosa plantata super rivum fructificate . Quasi Libanus odorem suavitatis habete. Florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. Date magnificentiam nomini ejus, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: Opera Domini universa bona valde. In verbo ejus stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris ejus sicut exceptoria aquarum. Quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute illius. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. A saeculo et usque in saeculum respiciet ; et nihil est mirabile in conspectu ejus. Non est dicere, Quid est hoc? aut quid est illud? omnia enim in tempore suo quaerentur.

Et paulo post [XL.]: Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet. Et post duodecim versus: Fratres in adjutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit.

Et post paululum [XLI.]: Sapientia enim abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

Et aliquando post [LXIII.]: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis; major est omni laude. Exaltantes eum replemini virtute.

Et post multa [LI.]: Appropiate ad me, indocti, et congregamini in domum disciplinae. Quid adhuc retardatis? et quid adhuc dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer. Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento sapientiam , et collum vestrum subjicite jugo, et suscipiet anima vestra disciplinam. In proximo enim est invenire eam. Videte oculis vestris, quoniam modice laboravi, et inveni mihi multam requiem. Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. Laetetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

De libro Tobiae ista ponenda credidimus.