|
[Cap. IV.] Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae
ejus. Memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit
propter te in utero suo. Et post duos versus: Omnibus autem diebus
vitae tuae Deum in mente habe, et cave ne aliquando peccato
consentias, et praetermittas praecepta Dei tui. Ex substantia tua
fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita
enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Quo modo potueris,
ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si
exiguum fuerit, etiam exiguum libenter impertire stude. Praemium enim
tibi bonum thesaurizas in die necessitatis. Quoniam eleemosyna ab omni
peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebras.
Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus, qui faciunt
eam. Attende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem
tuam nunquam patiaris crimen scire. Superbiam autem nunquam in tuo
sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit
omnis perditio. Quicumque aliquid tibi operatus fuerit, statim
mercedem ei restitue; et merces mercenarii apud te omnino non maneat.
Quod ab alio odis fieri tibi, vide ne alteri tu aliquando facias.
Panem tuum cum esurientibus egenis comede, et de vestimentis tuis
nudos tege. Et post duos versus: Consilium semper a sapiente
perquire. Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo, ut vias tuas
dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Et post septem
versus : Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed
multa bona habebimus, si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni
peccato, et fecerimus bene.
Et post multa [XII.]: Tunc Raphael dixit eis occulte:
Benedicite Deum coeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi,
quoniam fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis
abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri,
honorificum est. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis
quam thesauros auri recondere. Quoniam eleemosyna a morte liberat, et
ipsa est quae purga peccata, et facit invenire vitam aeternam. Qui
autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
Et paulo post [XIV.]: Audite ergo, filii mei, patrem
vestrum: Servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae
sunt placita illi; et filiis vestris mandate, ut faciant justitias et
eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore,
in veritate et in tota virtute sua.
Jam nunc quoniam non omnes libri canonici Veterisque Testamenti huic
operi nostro necessaria dederunt; neque ii qui dederunt ex omnibus suis
locis conveniebat ut darent, sed ex eis tantum ubi apertiora morum
bonorum praecepta comperimus; sive ubi utilia jubentur, sive ubi
contraria prohibentur: ad sacras Litteras evangelicas et apostolicas
transeamus. Caput in canone Testamenti Novi notissima et
praeclarissima quatuor Evangelia tenuerunt, in quorum primo, quod
secundum Matthaeum est, ea quae nobis sunt ad hoc opus, quod
suscepimus, congrua, videamus.
|
|