|
[Cap. V.] Videns autem Dominus turbas, ascendit in montem: et
cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum
docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est
regnum coelorum. Beati mites; quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et
sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes;
quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde; quoniam
ipsi Deum videbunt. Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines , et
persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes,
propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in
coelis; sic enim persecuti sunt Prophetas qui fuerunt ante vos. Vos
estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum
valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem
posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio; sed super
candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux
vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent
Patrem vestrum qui in coelis est. Nolite putare quoniam veni solvere
Legem, aut Prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen dico
vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non
praeteribit a Lege donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de
mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in
regno coelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in
regno coelorum. Dico autem vobis, quoniam nisi abundaverit justitia
vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum. Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem
occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui
irascitur fratri suo, Reus erit judicio: qui autem dixerit fratri
suo, Racha; reus erit concilio: qui autem dixerit, Fatue; reus
erit gehennae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi
recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te;
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri
tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario
tuo cito, dum es in via cum eo; ne forte tradat te adversarius
judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen
dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem.
Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico
vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat
te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum pereat
membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si
dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te.
Expedit enim tibi ut unum pereat membrorum tuorum, quam totum corpus
tuum eat in gehennam. Dictum est autem, Quicumque dimiserit uxorem
suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis
qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam
moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Item audistis quia
dictum est antiquis, Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta
tua. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum,
quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus
est; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis; neque per
caput tuum juraveris; quia non potes unum capillum album facere aut
nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: quod autem
his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est, Oculum
pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere
malo; sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe
illi et alteram: et ei qui vult tecum in judicio contendere, et
tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicumque te
angariaverit ire mille passus, vade cum illo alia duo. Qui petit a
te, da ei: et volentem mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia
dictum est , Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum. Ego
autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos
oderunt, et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut sitis
filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit
super malos et bonos, et pluit super justos et injustos. Si enim
diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et
publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum,
quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos
perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
[VI.] Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum
qui in coelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante
te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut
honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat
dextera tua, ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus qui
videt in absconso, reddet tibi. Et cum oratis, non oritis sicut
hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes
orare; ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt
mercedem suam. Tu autem cum oraveris , intra in cubiculum tuum, et
clauso ostio ora Patrem tuum in absconso: et Pater tuus qui videt in
absconso, reddet tibi. Orantes autem nolite multum loqui, sicut
Ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite
ergo assimilari eis, scit enim Pater vester quid opus sit vobis ,
antequam petatis eum. Sic ergo orabitis: Pater noster qui es in
coelis; sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat
voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum
supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in
tentationem: sed libera nos a malo. Si enim dimiseritis hominibus
peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis delicta vestra.
Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis
peccata vestra. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae
tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus
jejunantes. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Tu autem
cum jejunas, unge caput tuum, et lava faciem tuam; ne videaris
hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in absconso: et Pater tuus
qui videt in absconso, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis
thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures
effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo,
ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec
furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lucerna
corporis tui est oculus . Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus
tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus
tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt,
ipsae tenebrae quantae erunt? Nemo potest duobus dominis servire: aut
enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum sustinebit, et
alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Ideo dico
vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque
corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et
corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non
serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester
coelestis pascit illa: nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem
vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de
vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo
crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec
Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si
autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus
sic vestit; quanto magis vos modicae fidei ? Nolite ergo solliciti
esse dicentes, quid manducabimus? aut quid bibemus? aut quo
operiemur? Haec enim omnia Gentes inquirunt: scit enim Pater vester
quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et
justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Nolite ergo
solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi
ipsi: sufficit diei malitia sua.
[VII.] Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio
judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et
trabem in oculo tuo non vides? Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine
ejiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; et tunc videbis ejicere
festucam de oculo fratris tui. Nolite sanctum dare canibus, neque
miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas
pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Petite, et dabitur vobis;
quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim
qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid
lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem
porriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare
filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit
bona petentibus se? Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite eis: haec est enim Lex et Prophetae.
Intrate per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via, quae
ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta
porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt
eam. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis
ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Ex fructibus eorum
cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis
ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor,
fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere,
neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit
fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus
eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine,
intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui
in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Multi dicent mihi in
illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in
tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas
fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos: discedite
a me qui operamini iniquitatem. Omnis ergo qui audit verba mea haec,
et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam
supra petram: et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt
venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat
supra petram. Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea,
similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam: et
descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et
irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna.
Et paulo post [X.]: Gratis accepistis, gratis date. Nolite
possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non
peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam:
dignus est enim operarius cibo suo. In quamcumque civitatem aut
castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi
manete donec exeatis. Intrantes autem in domum, salutate eam
dicentes, Pax huic domui . Et si quidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra super illam: si autem non fuerit digna, pax vestra
ad vos revertetur. Et quicumque non receperit vos, neque audierit
sermones vestros, exeuntes foras, de domo vel de civitate, excutite
pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit
terrae Sodomorum, et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi
civitati. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote
ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete
autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis
suis flagellabunt vos; et ad praesides et reges ducemini propter me,
in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite
cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus
Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in
mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morte eos
afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui
autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cum autem
persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis,
non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus; et servo, sicut
dominus ejus. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
domesticos ejus? Ne ergo timueritis eos. Nil enim opertum est quod
non revelabitur, et occultum quod non scietur. Quod dico vobis in
tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super
tecta. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et
corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus
ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem et
capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis
passeribus meliores estis vos. Omnis ergo qui confitebitur me coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre
meo qui in coelis est. Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in
terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare
hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum
adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus. Qui amat
patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium
aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem
suam et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam,
perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me
misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae
accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi
accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, calicem
aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet
mercedem suam.
Et paulo post [XI.]: Cui autem similem aestimabo generationem
istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes
coaequalibus, dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis;
lamentavimus, et non planxistis. Venit enim Joannes neque
manducans, neque bibens; et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius
hominis manducans, et bibens; et dicunt: Ecce homo vorax, et
potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est
sapientia a filiis suis. Et post paululum: Venite ad me, omnes qui
laboratis, et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite jugum meum
super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et
invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et
onus meum leve est.
Item post paululum [XII.]: Si autem sciretis quid est,
Misericordiam volo, et non sacrificium, nunquam condemnassetis
innocentes. Et post paululum: Qui non est mecum, contra me est; et
qui non congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis, omne peccatum et
blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non
remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis,
remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non
remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Aut facite
arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et
fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Progenies
viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex
abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro cordis
sui profert bona ; et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico
autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis
justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Et post aliquantum [XV.]: Audite, et intelligite. Non quod
intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc
coinquinat hominem. Et paulo post: Respondens autem Petrus, dixit
ei, Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit, Adhuc et vos
sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat,
in ventrem vadit, et in secessum emittitur: quae autem procedunt de
ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? De corde enim
exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes,
furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant
hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Item post aliquantum [XVI.]: Tunc dixit Jesus discipulis
suis, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam
facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me,
inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo
commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in
gloria Patris sui cum Angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum
opera ejus.
Item aliquanto post [XVIII.]: Amen dico vobis, nisi conversi
fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum
coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est
major in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in
nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis
istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in
collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis!
Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen vae homini per quem
scandalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te,
abscide eum, et projice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi
debilem vel claudum , quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in
ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et
projice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam
duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis
unum ex his pusillis: dico autem vobis, quia Angeli eorum in coelis
semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Venit enim
Filius hominis salvare quod perierat. Et paulo post: Si autem
peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum
solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si autem te non
audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos; ut in ore duorum testium,
vel trium, stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic
Ecclesiae: si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis
super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super
terram, erunt soluta et in coelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex
vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet
illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens
Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus,
et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Jesus: Non dico tibi
usque septies, sed usque septuagies septies. Ideo assimilatum est
regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis
suis: et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui
debebat decem millia talenta; cum autem non haberet unde redderet,
jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et
omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille orabat
eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus
autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat
ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod
debes. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens:
Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit; sed
abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes
autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde; et
venerunt, et narraverunt domino suo omnia, quae facta fuerant. Tunc
vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum
dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri
conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus,
tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic
et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque
fratri suo de cordibus vestris.
Et paulo post [XIX.]: Et accesserunt ad eum Pharisaei,
tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam
quacumque ex causa? Qui respondens ait eis: Non legistis quia qui
fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit: Propter
hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt
duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo
Deus conjunxit, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo Moyses
mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores
vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia
quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam
duxerit, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur. Dicunt illi
discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit
nubere. Qui dixit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum
est. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt
eunachi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui seipsos
eunuchizaverunt propter regnum coelorum: qui potest capere, capiat.
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret:
discipuli autem increpabant eos. Jesus vero ait eis: Sinite
parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est enim
regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce
unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam
vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est
bonus Deus. Si autem vis ingredi ad vitam, serva mandata. Dicit
ei: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies, Non
adulterabis, Non facies furtum, Non falsum testimonium dices,
Honora patrem tuum et matrem, et, Diliges proximum tuum sicut
teipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi , quid adhuc
mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende
quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et
veni, sequere me. Cum autem audisset verbum adolescens, abiit
tristis: erat enim habens multas possessiones. Jesus autem dixit
discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in
regnum coelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per
foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo
potest salvus esse? Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud
homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et
secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis:
Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum
sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super
sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui
reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem,
aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum
accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi
novissimi, et novissimi primi.
Et paulo post [XX.]: Sicut Filius hominis non venit
ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro
multis.
Et aliquanto post [XXII.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris,
Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alibi: Diliges Dominum
Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente
tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est
huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis
universa Lex pendet et Prophetae.
Et post paucos versus [XXIII.]: Tunc Jesus locutus est ad
turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt
Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate
et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et
non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt
in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Omnia vero
opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim
phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos
recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes
in foro, et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem nolite vocari
rabbi: unus est enim magister vester; omnes autem vos fratres estis.
Et patrem nolite vobis vocare super terram: unus est enim Pater
vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri; quia magister
vester unus est Christus. Qui major est vestrum, erit minister
vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se
humiliaverit, exaltabitur. Et paulo post: Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum,
et reliquistis quae graviora sunt Legis; judicium, et misericordiam,
et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Duces caeci,
excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et
paropsidis; intus autem pleni sunt rapina, et omni immunditia .
Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut
fiat et id quod de foris est mundum. Vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a
foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus
mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis
hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Vae
vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra
Prophetarum, et ornatis monumenta justorum; et dicitis, Si
fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in
sanguine Prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia
filii estis eorum qui Prophetas occiderunt: et vos implete mensuram
patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a
judicio gehennae? Ideo , ecce ego mitto ad vos prophetas, et
sapientes, et scribas; et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex
eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in
civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est
super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae
filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico
vobis, venient haec omnia super generationem istam.
Et paulo post [XXIV.]: Et quoniam abundabit iniquitas,
refrigescet charitas multorum: qui autem perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Et post aliquantum: Estote parati, quia
nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis putas est fidelis
servus et prudens, quem constituit Dominus suus supra familiam suam,
ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit
dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam
super omnia bona sua constituet eum. Si autem dixerit malus servus
ille in corde suo, Moram facit Dominus meus venire; et coeperit
percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis: veniet
dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat; et
dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et
stridor dentium.
Et post paululum [XXV.]: Vigilate itaque, quia nescitis diem
neque horam. Item post paululum: Cum autem venerit filius hominis in
majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem
majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit
eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves
quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex iis
qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete
paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis
mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et
collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis
me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi
dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te;
sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem,
et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus? Aut quando te vidimus
infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens rex,
dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et iis qui a sinistris
erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi
manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: hospes fui, et non
collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in
carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi,
dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et sitientem, et
hospitem, aut nudum, aut infirmum, vel in carcere, et non
ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico
vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
Et post aliquantum [XXVI.]: Vigilate, et orate, ut non
intretis in tentationem.
|
|