|
[CAP. VII.] Advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite
me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum,
quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt
quae communicant hominem. Si quis habet aures audiendi, audiat. Et
cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus
parabolam. Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non
intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum
communicare ; quia non intrat in cor ejus, sed in ventrem , et in
secessum exit, purgans omnes escas? Dicebat autem, quoniam quae de
homine exeunt, illa communicant hominem. Ab intus enim de corde
hominum exeunt cogitationes malae, procedunt adulteria,
fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus,
impudicitia, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia. Omnia
haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Et alio loco [VIII.]: Convocata turba cum discipulis suis,
dixit eis: Si quis vult me sequi , deneget seipsum, et tollat crucem
suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere,
perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et
Evangelium, salvam eam faciet. Quid enim proderit homini, si
lucretur mundum totum, et detrimentum faciat animae suae? aut quid
dabit homo commutationem pro anima sua? Qui enim me confusus fuerit et
mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius
hominis confundet eum in gloria Patris sui cum Angelis suis.
Et alibi [IX.]: Et accipiens puerum, statuit eum in medio
eorum; quem cum complexus esset, ait illis: Quisquis unum ex
hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me
susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Et paulo post:
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia
christi estis; amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Et
quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum
est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare
mitteretur. Et post paululum: Habete in vobis salem, et pacem
habete inter vos.
Et paulo post [X.]: Et accedentes Pharisaei interrogabant eum,
Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. At ille respondens,
dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses
permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens
Jesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum
istud; ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori
suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una
caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et in domo
iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. Et dicit illis:
Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium
committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii
nupserit, moechatur. Et post quatuor versus: Sinite parvulos venire
ad me, et ne prohibueritis eos. Talium est enim regnum Dei. Amen
dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non
intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos,
benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, praecurrens quidam
genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam, ut
vitam aeternam percipiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis
bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecepta nosti? Ne
adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris,
Ne fraudem feceris, Honora patrem tuum et matrem. At ille
respondens, ait illi: Magister, haec omnia servavi a juventute mea.
Jesus autem intuitus eum, dilexit eum; et dixit illi: Unum tibi
deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis
thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo,
abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. Et
circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui
pecunias habent, in regnum Dei introibunt! Discipuli autem
obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait
illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum
Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam
divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur, dicentes ad
seipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Jesus,
ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim
possibilia sunt apud Deum. Et coepit Petrus ei dicere: Ecce nos
reliquimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Jesus ait: Amen
dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores,
aut matrem, aut patrem, aut filios, aut agros propter me et propter
Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc;
domus, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum
persecutionibus; et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem
erunt primi novissimi, et novissimi primi. Et paulo post: Scitis
quia ii qui videntur principari Gentibus, dominantur eis, et
principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in
vobis: sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister; et
quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Nam et
Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et
daret animam suam redemptionem pro multis.
Et aliquanto post [XI.]: Et respondens Jesus, ait eis:
Habete fidem Dei; amen dico vobis, quicumque dixerit huic monti,
Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed
crediderit, quia quodcumque dixerit, Fiat, fiet ei. Propterea dico
vobis: Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et
venient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis
adversus aliquem; ut et Pater vester qui in coelis est, dimittat
vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec Pate: vester
qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.
Item post aliquantum [XII.]: Respondens autem Jesus, dixit
illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt
Dei, Deo. Et alio loco: Et accessit unus de Scribis, qui
audierat illos conquirentes, et videns quia bene illis responderit,
interrogavit eum, quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem
respondit ei, Quia primum omnium mandatum est, Audi, Israel,
Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex
tota virtute tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est
illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud
mandatum non est. Et ait illi Scriba: Bene, magister, in veritate
dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum; et ut
diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et
ex tota fortitudine: et diligere proximum tanquam seipsum, majus est
omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Jesus autem videns quod
sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et
nemo jam audebat eum interrogare. Et paulo post: Cavete a Scribis,
qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis
cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis: qui
devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipiunt
prolixius judicium. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat
quomodo turba jactaret aes in gazophylacium: et multi divites jactabant
multa. Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod
est quadrans: et convocans discipulos, ait illis, Amen dico vobis,
quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in
gazophylacium. Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec
vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum.
Et paulo post. [XIII]: Et cum duxerint vos tradentes, nolite
praecogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora,
id loquimini. Non enim estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus.
Et post paululum: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui
autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Et alio in loco:
Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. Sicut
homo qui peregre profectus, reliquit domum suam, et dedit servis suis
potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet.
Vigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus veniat; sero, an
media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente,
inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico,
Vigilate.
|
|