|
[Cap. II.] Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.
Et aliquanto post [III.]: Et interrogabant eum turbae,
dicentes, Quid ergo faciemus? Respondens autem, dicebat illis:
Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas,
similiter faciat. Venerant autem et publicani ut baptizarentur, et
dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? At ille dixit ad eos:
Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis.
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos?
Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et
contenti estote stipendiis vestris.
Et post aliquantum [VI.]: Beati pauperes; quia vestrum est
regnum Dei. Beati qui nunc esuritis; quia saturabimini. Beati qui
nunc fletis; quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines,
et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum
tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et
exsultate; ecce enim merces vestra multa est in coelo: secundum enim
haec faciebant Prophetis patres eorum. Verumtamen vae vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis;
quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc; quia lugebitis, et
flebitis. Vae cum benedixerint vobis; omnes homines : secundum haec
faciebant pseudoprophetis patres eorum. Sed vobis dico, qui auditis:
Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt.
Benedicite maledicentibus vobis. Orate pro calumniantibus vos. Et
qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo qui aufert
tibi vestimentum tuum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem
petenti te, tribue; et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et
prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis similiter. Et si
diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? nam et
peccatores diligentes se diligunt. Et si benefeceritis iis qui vobis
benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc
faciunt. Et si mutuum dederitis iis a quibus speratis recipere, quae
gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerant, ut
recipiant aequalia. Verumtamen diligite inimicos vestros;
benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes: et erit merces vestra
multa, et eritis filii Altissimi; quia ipse benignus est super
ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester
misericors est. Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite
condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.
Date, et dabitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et
coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe
mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis
et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in
foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum: perfectus autem
omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festucam in
oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non
consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo, Frater, sine
ejiciam festucam de oculo tuo; ipse in oculo tuo trabem non videns?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut
educas festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona quae
facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum .
Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvas. Bonus homo de bono
thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro
profert malum. Ex abundantia cordis os loquitur. Quid autem vocatis
me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad
me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis
sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et
posuit fundamentum supra petram. Inundatione autem facta, illisum est
flumen domui illi, et non potuit eam movere; fundata enim erat super
petram. Qui autem audit, et non facit, similis est homini
aedificanti domum suam supra terram sine fundamento: in quam illisus
est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius
magna.
Et post aliquantum [VII.]: Cui ergo similes dicam homines
generationis hujus? et cui similes sunt? Similes sunt pueris
sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus:
Cantavimus vobis tibiis , et non saltastis; lamentavimus, et non
plorastis. Venit enim Joannes Baptista neque manducans panem, neque
bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet. Venit Filius hominis
manducans, et bibens; et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens
vinum, amicus publicanorum et peccatorum. Et justificata est
sapientia ab omnibus filiis suis.
Item post aliquantum [VIII.]: Est autem haec parabola: Semen
est verbum Dei. Qui autem secus viam sunt, ii sunt qui audiunt:
deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes
salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio
suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt,
et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, ii
sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus
vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in
bonam terram, ii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum
retinent, et fructum afferunt in patientia. Nemo autem lucernam
accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed supra
candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum
quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur, et in
palam veniat. Videte ergo quomodo audistis . Qui enim habet dabitur
illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur
ab illo.
Et post aliquantum [IX.]: Convocatis autem duodecim Apostolis,
dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut
languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare
infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam
neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas
habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde
ne exeatis. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate
illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super
illos. Item post aliquantum: Dicebat autem ad omnes: Si quis vult
post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie et
sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet
illam. Nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet
illam. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se
autem ipsum perdat, et detrimentum sui fiat ? Nam qui me erubuerit et
meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in
majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. Et alio loco:
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. At Jesus
videns cogitationes cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum
secus se, et ait illis: Quincumque susceperit puerum istum in nomine
meo, me recipit; et quicumque me receperit, recipit eum qui me
misit. Nam qui minor est inter omnes vos, hic major est. Et post
aliquantum: Ait autem ad alterum, Sequere me. Ille autem dixit:
Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. Dixitque
ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade,
annuntia regnum Dei. Et ait alter: Sequar te, Domine; sed primum
permitte mihi renuntiare iis qui domi sunt. Ait ad illum Jesus:
Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est
regno Dei.
Et post paululum [X.]: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter
lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et
neminem per viam salutaveritis, In quamcumque domum intraveritis,
primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis,
requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In
eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt;
dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in
domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos,
manducate quaecumque apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa
sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. In
quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, excuntes in
plateas ejus dicite: Etiam pulverem qui adhaesit nobis de civitate
vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit
regnum Dei. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit
quam illi civitati. Et post paululum: Verumtamen in hoc nolite
gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina
vestra scripta sunt in coelis. Et post paululum: Ecce quidam
legisperitus surrexit, tentans illum, et dicens: Magister, quid
faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In Lege
quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut
teipsum. Et paulo post: Quis horum trium videtur tibi proximus
fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit
misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac
similiter. Et post paululum: Martha, Martha, sollicita es et
turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam
partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Item post paululum [XI.]: Cum oratis, inquit, dicite,
Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie . Et dimitte nobis peccata nostra,
siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in
tentationem. Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit
ad illum media nocte, et dicet illi: Amico, commoda mihi tres
panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam
ante illum: et ille de intus respondens, dicat: Noli mihi molestus
esse: jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non
possum surgere et dare tibi. Et ille si perseveraverit pulsans, dico
vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit; propter
improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet
necessarios. Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quaerite,
et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit,
accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. Quis autem
ex vobis patrem, petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut
piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum,
numquid porriget illi scorpionem? Si ergo, cum sitis mali, nostis
bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo
dabit spiritum bonum petentibus se. Et paulo post: Factum est autem
cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit
illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille
dixit: Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et
paulo post: Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus, ut
pranderet apud se: et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit
intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod de foris est
calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est
rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit quod de foris est,
etiam quod intus est fecit? Verumtamen quod superest, date
eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sed vae vobis
Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et
praeteritis judicium et charitatem Dei. Haec autem oportuit facere,
et illa non omittere. Vae vobis, Pharisaei, quia diligitis primas
cathedras in synagogis, et salutationes in foro. Vae vobis, quia
estis ut monumenta quae non parent, et homines ambulantes supra
nesciunt. Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi:
Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. At ille ait:
Etiam vobis legisperitis vae; quia oneratis homines oneribus quae
portare non possunt , et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
Et alio loco [XII.]: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod
est hypocrisis. Et paulo post: Dico autem vobis amicis meis, ne
terreamini ab iis qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius
quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis. Timete eum qui
postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico
vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus
ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis
vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus
pluris estis. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me
coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis
Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram
Angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis,
remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non
remittetur. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus,
et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis,
aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora,
quae oporteat dicere. Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic
fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo,
quis me constituit judicem, aut divisorem supra vos? Dixitque ad
illos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia
cujusquam vita ejus est, ex his quae possidet. Dixit autem
similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes
fructus ager attulit; et cogitabat intra se, dicens, Quid faciam,
quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit, Hoc faciam:
destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae
nata sunt mihi, et bona mea; et dicam animae meae, Anima, habes
multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe,
epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam
repetunt a te; quae autem parasti cujus erunt? Sic est omnis qui sibi
thesaurizat, et non est in Deum dives. Dixitque ad discipulos suos:
Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae, quid
manducetis; neque corpori, quid vestiamini. Anima plus est quam
esca, et corpus quam vestimentum. Considerate corvos, quia non
seminant, neque metunt; quibus non est cellarium, neque horreum; et
Deus pascit illos: quanto magis vos pluris estis illis? Quis autem
vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Si
ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti
estis? Considerate lilia quomodo crescunt; non laborant, neque
nent. Dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur
sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie in agro est, et
cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos pusillae
fidei? Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et
nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes mundi inquirunt:
Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite
regnum Dei , et haec omnia adjicientur vobis. Nolite timere,
pusillus grex; quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos
qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis; quo fur non
appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester, ibi et
cor vestrum erit. Et post paululum: Et vos estote parati; quia qua
hora non putatis Filius hominis veniet . Ait autem ei Petrus:
Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Dixit autem
Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem
constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici
mensuram? Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit
ita facientem. Vere dico vobis, supra omnia quae possidet,
constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo, Moram
facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas,
et edere, et bibere, et inebriari: veniet dominus servi illius in die
qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus
cum infidelibus ponet. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem
domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem
ejus, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna
plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum
quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus repetunt ab eo.
Item paulo post: Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare;
hoc autem tempus quomodo non probatis? Quid autem et a vobis ipsis non
judicatis quod justum est?
Et aliquanto post [XIII.]: Contendite intrare per angustam
portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
Et alio loco [XIV.]: Dicebat autem ad invitatos parabolam,
intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum
invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco; ne forte
honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum
vocavit, dicat tibi, Da huic locum; et tunc incipias cum rubore
novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in
novissimo loco; ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi, Amice,
ascende superius: tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat,
exaltabitur. Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Cum facis
prandium vel coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos,
neque cognatos, neque vicinos divites; ne forte et ipsi te
reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca
pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent
retribuere tibi: retribuetur enim tibi in retributione justorum. Et
paulo post: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem,
et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et
animam, suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non bajulat
crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis
enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens, computat
sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne posteaquam
posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident
incipiant illudere ei, dicentes quia hic homo coepit aedificare, et
non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus
alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus
occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc
illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic
ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non
potest meus esse discipulus.
Et post aliquantum [XVI.]: Et ego vobis dico, Facite vobis
amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in
aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis
est, et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. Si ergo
in iniquo mammona fideles non fuistis; quod vestrum est quis dabit
vobis ? Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum
odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammonae. Audiebant autem haec omnia
Pharisaei, qui erant avari; et deridebant illum. Et ait illis:
Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit
corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante
Deum. Et post paucos versus: Omnis qui dimittit uxorem suam, et
ducit alteram, moechatur.
Et post paululum [XVII.]: Impossibile est ut non veniant
scandala; vae autem illi per quem veniunt! Utilius est illi, si
lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Attendite vobis: si
peccaverit frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit,
dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in
die conversus fuerit ad te, dicens, Poenitet me, dimitte illi.
Et alio loco [XVIII.]: Dixit autem ad quosdam, qui in se
confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam
istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent; unus
Pharisaeus, et alter Publicanus. Pharisaeus stans haec apud se
orabat. Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum,
raptores, injusti, adulteri, veluti etiam hic Publicanus: jejuno
bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et Publicanus a
longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat
pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dico
vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quia omnis
qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum
viderent discipuli, increpabant illos. Jesus autem convocans illos,
dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare. Talium est
enim regnum Dei. Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum
Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et interrogavit eum quidam
princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam
possidebo? Dixit autem Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus,
nisi solus Deus. Mandata nosti? Non occides, Non moechaberis,
Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum
et matrem. Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. Quo
audito, Jesus ait ei, Adhuc tibi unum deest: omnia quaecumque habes
vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni,
sequere me. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat
valde. Videns autem illum Jesus tristem factum, dixit: Quam
difficile qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! Facilius est
enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum
Dei. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? ait
illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud
Deum. Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus
te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum,
aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum
Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo
venturo vitam aeternam.
Et alibi [XIX.]: Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum:
Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid
aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hodie
salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius est Abrahae.
Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.
Et post aliquantum [XX.]: Reddite ergo quae sunt Caesaris,
Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et alio loco: Audiente autem
omni populo, dixit discipulis suis: Attendite a Scribis, qui
ambulare volunt in stolis, et amant salutationes in foro, et primas
cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis; qui
devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient
damnationem majorem.
[XXI.] Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in
gazophylacium divites: vidit autem et quamdam viduam pauperculam
mittentem aera minuta duo; et dixit, Vere dico vobis, quia vidua
haec pauper plus quam omnes misit. Nam et omnes hi ex abundanti sibi
miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem
victum suum quem habuit, misit. Item alio loco: Ponite ergo in
cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim
dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere
omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus,
et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis; et eritis odio
omnibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit.
In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et post aliquantum:
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra a crapula et
ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies
illa. Tanquam enim laqueus superveniet in omnes qui sedent super
faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni
habeamini fugere omnia ista, quae futura sunt, et stare ante Filium
hominis.
Item post aliquantum [XXII.]: Facta est autem contentio inter
eos, quis eorum videretur esse major. Dixit autem eis: Reges
gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici
vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut
junior ; et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major
est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem
in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et alio in loco: Orate ne
intretis in tentationem.
|
|