|
[Cap. XX.] Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem
quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae
sunt in aquis sub terra: non adorabis ea, neque coles. Item: Non
assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem
Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Et paulo
post: Honora patrem tuum et matrem, ut sis longaevus super terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non moechaberis.
Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum
testimonium. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis
uxorem ejus; non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec
omnia quae illius sunt. Item post Decalogum aliis in locis, haec in
eodem libro reperiuntur praecepta vivendi: Non facietis mecum deos
argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Et aliquanto post [XXI.]: Qui percusserit hominem volens
occidere, morte moriatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus
illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum quo fugere debeat.
Si quis de industria occiderit proximum suum per insidias, ab altari
meo evelles eum, ut moriatur. Qui percusserit patrem suum et matrem,
morte moriatur. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum,
convictus noxae, morte moriatur. Qui maledixerit patri suo aut
matri, morte moriatur. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter
proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed
jacuerit in lectulo; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum
suum, innocens erit qui percussit: ita tamen ut operas ejus et
impensas in medicos restituat. Qui percusserit servum suum vel
ancillam virga, et mortuus fuerit in manibus ejus, criminis reus
erit: sin autem uno die supervixerit vel duobus, non subjacebit
poenae; quia pecunia illius est. Si rixati fuerint viri, et
percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit,
sed ipsa vixerit; subjacebit damno, quantum expetierit maritus
mulieris, et arbitri judicarint: sin autem mors ejus fuerit
subsecuta; reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro
dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione,
vulnus pro vulnere, livorem pro livore. Si percusserit quispiam
oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit; dimittet liberos
pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo, aut ancillae
suae; similiter dimittet eos liberos. Si bos cornu petierit virum aut
mulierem, et mortui fuerint; lapidibus obruetur, et non comedentur
carnes ejus; dominus quoque bovis innocens erit. Quod si bos
cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum
ejus, nec reclusit eum, occideritque virum ac mulierem; et bos
lapidibus obruetur, et dominum illius occident. Quod si pretium ei
fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae
subjacebit. Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti
dabit domino; bos vero lapidibus obruetur. Si quis aperuerit
cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut
asinus in eam; dominus cisternae reddet pretium jumentorum: quod autem
mortuum est, ipsius erit. Si bos alienus bovem alterius
vulneraverit, et ille mortuus fuerit; vendent bovem vivum, et
divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. Sin
autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non
custodivit eum dominus suus; reddet bovem pro bove, et cadaver
integrum accipiet.
[XXII.] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit,
vel vendiderit; quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves
pro una ove. Si effringens fur domum, sive suffodiens fuerit
inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit; percussor non erit reus
sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et
ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, venumdabitur.
Si autem inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos,
sive asinus, sive ovis; duplum restituet. Si laeserit quispiam agrum
vel vineam, et dimiserit jumentum suum, ut depascatur aliena:
quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni
aestimatione restituet. Si egressus ignis invenerit spicas , et
comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris; reddet
damnum qui ignem succenderit. Si quis commendaverit amico pecuniam aut
vas in custodiam, et ab eo qui susceperat, furto ablata fuerint; si
invenitur fur, duplum reddet: si latet, dominus domus applicabitur ad
deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad
perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac
vestimento, et quidquid damnum inferre potest, et ad deos utriusque
causa perveniet; et si illi judicaverint, duplum restituet proximo
suo. Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem et ovem, et
omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel
captum ad hostibus , nullusque hoc viderit; jusjurandum erit in
medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque
dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto
sublatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia,
deferet ad eum quod occisum est, et non restituet. Qui a proximo suo
quidquam horum mutuum postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit,
domino non praesente; reddere compelletur. Quod si in praesentiarum
fuit dominus, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede
operis sui. Si quis seduxerit virginem, necdum desponsatam, et
dormierit cum ea; dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si pater
virginis dare noluerit, reddat pecuniam juxta modum dotis quam virgines
accipere consueverunt. Maleficos non patieris vivere. Qui coierit
cum jumento, morte moriatur. Qui immolat diis, occidetur, praeter
Domino soli. Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenae
enim fuistis in terra Aegypti. Viduae et pupillo non nocebitis. Si
laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego exaudiam clamorem eorum,
et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio et erunt uxores
vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Si pecuniam mutuam dederis
populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor,
nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum,
ante solis occasum redde ei; ipsum enim est solum quo operitur
indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit
ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Diis non detrahes, et
principi populi tui non maledices. Decimas tuas et primitias non
tardabis offerre. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Et paulo post [XXIII.]: Non suscipies vocem mendacii, nec
junges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium. Non
sequeris turbam ad faciendum malum, nec in judicio plurimorum
acquiesces sententiae, ut a vero devies . Pauperis quoque non
misereberis in judicio . Si occurreris bovi inimici tui, aut asino
erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te jacere sub
onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Non declinabis in
judicio pauperis. Mendacium fugies. Insontem et justum non occides;
quia aversor impium. Ne accipias munera, quae excaecant etiam
prudentes, et subvertunt verba justorum. Peregrino molestus non
eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in
terra Aegypti. Et post quaedam interposita, cum de alienigenis
loqueretur: Non adorabis deos eorum, neque coles eos. Non facies
opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum:
servietisque Domino Deo vestro.
Et post multa in eodem libro de diis Gentium [XXXIV.] Sed
aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide. Noli
adorare deum alienum; Dominus zelotes nomen ejus, Deus est
aemulator. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum; ne cum
fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet
te quispiam, ut comedas de immolatis. Nec uxorem de filiabus eorum
accipies filiis tuis; ne postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari
faciant et filios tuos in deos suos. Deos conflatiles non facies
tibi. Et paulo post: Primitias frugum terrae tuae offeres in domo
Domini Dei tui.
Haec de libro Legis, qui Exodus nominatur, colligenda existimavi.
Nunc eodem modo inspiciamus in sequenti Levitico.
|
|