DE EVANGELIO SECUNDUM JOANNEM.

[Cap. V.] Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis?

Et post aliquantum [VIII.]: Dixit autem Jesus, Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius jam noli peccare. Et paulo post: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et post paululum: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et alibi: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum.

Et post aliquantum [XII.]: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Et alio loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

Et alibi [XIII.]: Vos vocatis me, Magister, et Domine; et bene dicitis, sum etenim: si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Et paulo post: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

Et paulo post [XIV.]: Si diligitis me, mandata mea servate. Et post paululum: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et post tres versus : Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat.

Et paulo post [XV.]: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Et paulo post: Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

Haec de quatuor Evangeliis in hoc opere ponenda existimavi: ubi intelligi potest, tres evangelistas, Matthaeum scilicet et Marcum et Lucam, ideo nobis plura dedisse praecepta vivendi; quia eam maxime secuti sunt partem, quae activa dicitur. Quia vero Joannes contemplativam magis tenuit, ideo cum ejus evangelium superemineat caeteris, multo pauciora tamen in eo morum praecepta comperimus. Hinc jam de illo libro cui titulum dederunt, Actus Apostolorum, commemorabimus quae invenimus omnino paucissima. Eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt.