|
[Cap. XV.] Jacobus ergo loquens. Propter quod, inquit, ego
judico non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Dominum;
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum,
et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Et paulo post: Visum
est enim Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris,
quam haec necessaria; ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et
sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos,
bene agetis. Valete.
Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis Ecclesiae, quos
congregaverat , loqueretur [XX.]: Attendite, inquit, vobis,
et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos,
regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Et paulo post
idem ad eosdem: Argentum, aut aurum , aut vestem nullius concupivi,
ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi opus erant, et iis qui mecum
sunt, ministraverunt manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic
laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini
Jesu, quoniam ipse dixit, Beatius est magis dare quam accipere.
Et alio loco, cum Jacobus et qui cum eo erant, Paulo apostolo
loquerentur, dixerunt ei [XXI.]: Vides, frater, quot millia
sunt in Judaeis, qui crediderunt; et omnes aemulatores sunt Legis.
Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui
per Gentes sunt, Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere
filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est?
Utique oportet convenire multitudinem; audient enim te supervenisse:
hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes
super se; his assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis
ut radant capita: et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa
sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem. De iis autem qui
crediderunt ex Gentibus, nos scripsimus, judicantes ut abstineant se
ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Haec de libro Actuum Apostolorum, nostro huic operi congruentia,
quae hic poneremus, satis esse comperimus. Ubi videmus Apostolos,
eis qui ex Gentibus crediderunt, nulla voluisse onera veteris Legis
imponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam voluptatis; nisi
ut observarent ab his tribus, id est, ab eis quae idolis
immolarentur, et a sanguine, et a fornicatione. Unde nonnulli putant
tria tantum crimina esse mortifera, idololatriam, et homicidium, et
fornicationem; ubi utique et adulterium, et omnis praeter uxorem
concubitus intelligitur. quasi non sint mortifera crimina quaecumque
alia sunt praeter haec tria, quae a regno Dei separant, aut inaniter
et fallaciter dictum sit, Neque fures, neque avari, neque ebriosi,
neque maledici , neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor.
VI, 10). Sed oportet nos repressa disputatione nostra, ad
Epistolas apostolicas jam venire, et videre etiam in ipsis quid huic
operi convenienter aptetur.
|
|