|
[Cap. I.] Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est
in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim
Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus
autem ex fide vivit . Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem
impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in injustitia
detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus
enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi,
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque
ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent
Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed
evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor
eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et
mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis, et voluerum, et quadrupedum, et serpentium.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in
immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Qui
commutaverunt veritatem Dei in mendacium; et coluerunt, et servierunt
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.
Amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam
feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra
naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae,
exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos
turpitudinem operantes; et mercedem, quam oportuit, erroris sui in
semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in
notitia; tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non
conveniunt; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione,
avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo,
malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine
misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt
quoniam qui talia agunt, digni sunt morte; non solum qui ea faciunt,
sed et qui consentiunt facientibus.
[II.] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas.
In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis,
quae judicas . Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum
veritatem in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui
judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quod tu effugies judicium
Dei? An divitias bonitatis ejus et patientiae et longanimitatis
contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te
adducit? Secundum duritiam autem tuam, et impoenitens cor,
thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei,
qui reddet unicuique secundum opera ejus: his quidem, qui secundum
patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem
quaerentibus, vitam aeternam; his autem, qui ex contentione , et qui
non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et
indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis
malum, Judaei primum et Graeci. Gloria autem, et honor, et pax
omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et post paululum:
Non enim auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis
justificabuntur. Item paulo post: Qui ergo alium doces, teipsum non
doces: qui praedicas non furandum, furaris, qui dicis non
moechandum, moecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui
in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras.
Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum
est.
Et aliquanto post [V.]: Justificati igitur ex fide, pacem
habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: per quem et
accessum habemus fide in gratia ista , in qua stamus, et gloriamur in
spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in
tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur,
patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non
confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Et alio loco [VI.]: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis
membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam
ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Et post
paululum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut
enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad
iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in
sanctificationem.
Et alio loco [VIII.]: Ergo, fratres, debitores sumus non
carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem
vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis,
vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Et post paululum: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi;
si tamen compatiamur, ut et conglorificemur. Et post paululum: Si
autem quod non videmus, speramus; per patientiam exspectamus. Et
post paucos versus Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum. Et paulo post: Quis nos separabit a charitate
Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an
nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quia
propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Certus
sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus
, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo,
neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate
Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
Et alio loco [X.]: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem
confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura, Omnis qui credit in
illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci.
Nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Omnis
enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Et alio loco [XI.]: Tu autem fide sta : noli altum sapere, sed
time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi
parcat. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui
ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem , si permanseris in
bonitate.
Et paulo post [XII.]: Obsecro itaque vos, fratres, per
misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem,
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite
conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate sensus vestri: ut
probetis quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta. Dico
enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non
plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique
sicut Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa
membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi
unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis,
differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei; sive
ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; qui
exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui
praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate: dilectio
sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono; charitatem
fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes;
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe
gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Benedicite persequentibus vos, benedicite, et nolite maledicere.
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem
sentientes. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite
esse prudentes apud vosmetipsos. Nulli malum pro malo reddentes:
providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus
hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus
pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, charissimi; sed date
locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, ego retribuam,
dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si
sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super
caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
[XIII.] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo, ordinata
sunt . Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes
non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere
potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister
est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa
gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum
agit. Ideo necessitate subjecti estote, non solum propter iram, sed
et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri
enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite omnibus debita; cui
tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem;
cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem
diligatis. Qui enim diligit proximum, Legem implevit. Nam, Non
adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium
dices, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo
instauratur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi
malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. Et hoc
scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim
propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies
autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur
arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus, non in comessationibus
et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione
et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum. Et carnis
curam ne feceritis in desideriis.
[XIV.] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus
cogitationum. Alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus
est, olera manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat:
et qui non manducat, manducantem non judicet; Deus enim illum
assumpsit. Tu quis es qui judices alienum servum? Suo domino stat,
aut cadit: stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nam
alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque
in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui
manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo. Et qui non
manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim
nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino
vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive
morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est, et
resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quid
judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim
stabimus ante tribunal Dei . Scriptum est enim, Vivo ego, dicit
Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua
confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet
Deo. Non ergo amplius invicem judicemus. Sed hoc magis judicate,
ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Scio et confido in
Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat
quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater
tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo
illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur
bonum nostrum. Non enim est regnum Dei esca et potus, sed justitia
et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit
Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis
sunt, sectemur, et quae aedificationis sunt in invicem . Noli
propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda sunt; sed malum
est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare
carnem, et non bibere vinum: neque in quo frater tuus offenditur ,
aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes penes temetipsum?
habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex
fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.
[XV.] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum
sustinere, et non nobis placere. Unusquisque nostrum proximo suo
placeat in bonum ad aedificationem. Etenim Christus non sibi
placuit, sed, sicut scriptum est, Improperia improperantium tibi
ceciderunt super me. Quaecumque autem scripta sunt, ad nostram
doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem
Scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det
vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut
unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu
Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit
vos in honorem Dei. Et aliquanto post: Probaverunt enim Macedonia
et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt
in Jerusalem. Placuit enim eis, et debitores sunt eorum. Nam si
spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in
carnalibus ministrare eis. Et post paucos versus: Obsecro igitur
vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per
charitatem Spiritus , ut ad juvetis me in orationibus pro me ad
Deum.
Et paulo post [XVI.]: Rogo autem vos, fratres, ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos
didicistis, faciunt; et declinate ab eis. Hujusmodi enim Christo
Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in
omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis: sed volo vos
sapientes esse in bono, et simplices in malo.
|
|