DE EPISTOLA B. PAULI AD CORINTHIOS.

[Cap. I.] Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et alio loco [III.]: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicit, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis? Et post paululum: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est quod estis vos. Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum.

Et post paucos versus [IV.]: Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et post paululum: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos haec scribo, sed ut filios meos charissimos moneo.

Item post paululum [V.]: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis, non commisceri, si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

[VI.] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles? Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo; et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Dominum in corpore vestro.

[VII.] De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. His autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus, si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli; et sanctificata est mulier infidelis in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent: nunc autem sancti sunt. Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subjectus frater aut soror in ejusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis, mulier, si virum salvum facies? aut unde scis, vir, si mulierem salvam facies? nisi unicuique sicut divisit Dominus. Unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet; sicut in omnibus Ecclesiis doceo. Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es? non sit sibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Unusquisque in quo vocatus est, frater , in hoc permaneat apud Deum. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit; tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes ; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi . Si quis autem turpem se videri existimat super virginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri; quod vult faciat; non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui no jungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult, nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

[VIII.] De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat: charitas vero aedificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Et post pauca [IX.]: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Numquid secundum hominem haec dico? an et Lex haec non dicit? Scriptum est enim in Lege Moysi, Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? An propter nos hoc utique dicit? Nam propter nos utique scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altorio deserviunt, cum altario participantur . Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. Bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam et si evangeliza vero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est, si non evangeliza vero. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium Christi , ut non abutar potestate mea in Evangelio. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer: iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, sed sub gratia , ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem: iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege essem, cum sine Lege Dei non essem, sed in Lege essem Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege erant. Factus sum infirmis ut infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem . Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps ejus efficiar. Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

[X.] Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt. Et post paucos versus: Sed non in pluribus eorum bene placitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Et paulo post: Si quis autem dixerit, Hoc immolatum est idolis; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Utquid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei: sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

[XI.] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Et post aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius convenitis. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras inter vos esse, et ex parte credo. Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? In hoc non laudo. Et post aliquos versus: Itaque quicumque manducaverit panem , vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Caetera autem cum venero, disponam.

Et alio loco [XII.]: Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem; ut non sit schisma in corpore, sed in idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, gubernationes, opitulationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini autem charismata meliora: et adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.

[XIII.] Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Et post aliquos versus: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem his est charitas.

[XIV.] Sectamini autem charitatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Item post paululum: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet? omnia ad aedificationem fiant. Et post aliquos versus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos devenit?

Et post paululum [XV.]: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate, justi , et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad reverentiam vobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, estote stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

[XVI.] De collectis autem quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi in Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistolas hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre: spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos. Et post paululum: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in charitate fiant.