DE EPISTOLA II B. PAULI AD CORINTHIOS.

[Cap. I.] Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo.

Et post paululum [II.]: Si quis autem contristavit me , non me contristavit; sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio haec quae fit a pluribus; ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi; ut non circumveniamur a satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.

Et alio loco [IV.]: Ideo habentes hanc administrationem , juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus; sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Et post paucos versus: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum. Et paulo post: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur ; dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Et post sex versus: Propter quod non deficimus: sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna sunt.

Et post paululum [VI.]: Adjuvantes autem adhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim, Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma justitiae, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Et post paucos versus: Dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

[VII.] Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Et post paululum: Quoniam et si contristavi vos in epistola, non me poenitet: et si poeniteret, videns quod epistola illa etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem?

Et post paucos versus [VIII.]: Notam autem vobis facimus, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum , et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Quia secundum virtutem (testimonium illis reddo), et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii quod fit in sanctos: et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt, primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei; ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam. Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis: non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans . Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut inopia illius vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priori. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate, in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit. Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus autem cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, in hac gratia , quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram: devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis . Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

Et post aliquos versus [IX.]: Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones; quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misi autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte: ut, quemadmodum dixi, parati sitis; ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicam vos) in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum . Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae; ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo: quoniam ministerium hujus officii, non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus; glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae , et simplicitate communicationis in illos et in omnes; et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. Gratias ago Deo . super inenarrabili dono ejus.

Et alio loco [X.]: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat.

Et post aliquantum [XI.]: Ministri Christi sunt? et ego : ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter: a Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, te naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui: in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate: praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor.

Et post paululum [XII.]: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis multis pro Christo . Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et post aliquos versus: Ecce tertio paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. Et post aliquos versus: Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis: ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et impudicitia quam gesserunt.

Et alio loco [XIII.]: Oremus autem Deum, ut nihil mali faciatis: non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod justum est faciatis . Et post sex versus: De caetero, fratres, gaudete, perficimini, exhortamini, idipsum sapite, pacem habete; et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.