DE EPISTOLA B. PAULI AD EPHESIOS.

[Cap. IV.] Obsecro itaque vos, fratres, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et alio loco: Hoc itaque dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis sicut et Gentes ambulant, in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis et avaritiae . Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum audistis, et in ipso docti estis, sicut est veritas in Jesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; quoniam sumus invicem membra. Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis , ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis . Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

[V.] Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate (fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate), probantes quid sit beneplacitum Deo. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus . Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus; quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto , loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi. Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino: quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis ejus . Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo : ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi; sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum.

[VI.] Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem, quod est primum mandatum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate eos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes ut Domino, et non hominibus: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud eum. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die mala, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, propter quod legatione fungor in catena , ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.