DE EPISTOLA B. PAULI AD PHILIPPENSES.

[Cap. I.] Quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est; et quid eligam, ignoro. Coarctor enim e duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos. Et post sex versus: Tantum digne Evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. Et in nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis: et hoc a Deo. Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

[II.] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes , implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes. Non quae sua sunt singuli considerantes; sed ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Itaque, charissimi mei, sicut semper obedistis, non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle, et perficere, pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo: verbum vitae continentes ad gloriam mihi in diem Christi ; quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognoscens quae circa vos sunt. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Experimentum autem ejus cognoscite, quoniam sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in Domino, quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: quoniam quidem omnes vos desiderabat, et moestus erat propter quod audistis illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino; et ejusmodi cum honore habetote: quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret quod vobis deerat erga meum obsequium.

Et paulo post [III.]: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens me, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit: verumtamen ad id quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Imitatores mei estote, fratres; et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et fleus dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus; quorum Deus venter, et gloria in confusione ipsorum; qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est.

Et post tredecim versus [IV.]: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est. Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus , haec cogitate: quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum. Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico. Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. Scio et humiliari; scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: quia et in Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram . Habeo autem omnia, et abundo. Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem Deo.