|
[Cap. II.] Ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos,
quia non inanis fuit: sed ante passi multa et contumeliis affecti,
sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad
vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra
non de errore, neque de immunditia, neque in dolo: sed sicut probati
sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur; non
quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque
enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in
occasione avaritiae, Deus testis est: neque quaerentes ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri
esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio
vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam
animas nostras; quoniam charissimi nobis facti estis. Memores enim
facti estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte et die
laborantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis
Evangelium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte, et juste,
et sine querela vobis, qui credidistis, affuimus: sicut scitis,
qualiter unumquemque vestrum, tanquam pater filios suos, deprecantes
vos, et consolantes, testificati sumus ut ambularetis digne Deo, qui
vocavit vos in suum regnum et gloriam. Ideo et nos gratias agimus Deo
sine intermissione; quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere
verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Vos enim
imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quae sunt in
Judaea, in Christo Jesu; quia eadem passi estis et vos a
contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis.
Et alio loco [IV.]: De caetero ergo, fratres, rogamus vos, et
obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo
vos oporteat ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis, ut
abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per
Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
ut abstineatis vos a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum
vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii,
sicut et gentes quae ignorant Deum; et ne quis supergrediatur, neque
circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Deus de his
omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim
vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque qui
haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit
Spiritum suum sanctum in vobis. De charitate autem fraternitatis non
necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut
diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa
Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; et
operam detis, ut quieti sitis; et ut vestrum negotium agatis, et
operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis: ut honeste
ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non
contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.
Et post aliquos versus [V.]: Igitur non dormiamus, sicut et
caeteri: sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte
dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei
sumus, sobrii simus; induti loricam fidei et charitatis, et galeam
spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in
acquisitionem salutis, per Dominum nostrum Jesum Christum: qui
mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum
illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate
alterutrum, sicut et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut
noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et
monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate, propter opus
illorum; pacem habete cum eis. Rogamus autem vos, fratres;
corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,
patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui
reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
Semper gaudete; sine intermissione orate; in omnibus gratias agite.
Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu, in omnibus vobis.
Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia
autem probate: quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete
vos.
|
|