DE LEVITICO.

[Cap. XVIII.] Omnis homo, inquit, ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Turpitudinem patris tui, et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies; turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia, non revelabis; quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies; quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis; eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedas ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis; quia uxor filii tui est; nec discooperies ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis; quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus; quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. Ad mulierem quae patitur menstrua, non accedes, nec revelabis foeditatem ejus. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis. De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Cum masculo non commisceberis coitu femineo; quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei; quia scelus est. Nec polluamini in omnibus his.

Et post aliquantum [XIX.]: Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Et post unum versum: Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Et post paululum: Nec remanentes, inquit, spicas colliges, neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis; sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. Non facietis furtum. Non mentiemini. Nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego sum Dominus. Nec facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque in mane. Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum, quia ego sum Dominus. Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis: juste judica proximo tuo. Non eris criminator et susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo: sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego sum Dominus, Leges meas custodite. Et paulo post: Non comedetis cum sanguine . Non augurabimini, nec observabitis somnia. Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. Et super mortuo non incidetis carnem vestram: neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis. Ego Dominus. Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo. Et post unum versum: Ego Dominus. Ne declinetis ad magos, nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. Coram cano capite consurge, et honora personam senis, et time Deum tuum. Ego sum Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei; sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Nolite facere aliquid iniquum in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera justa, et aequa sint pondera; justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

[XX.] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens, Haec loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur; populus terrae lapidabit eum: et ego ponam faciem meam contra illum, succidamque eum de medio populi sui, eo quod de semine suo dederit Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, et polluerit nomen sanctum meum. Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere; ponam faciem meam super hominem illum, et cognationem ejus; succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui. Anima quae declinaverit ad magos et hariolos, et fornicata fuerit cum eis; ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini, et estote sancti; quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Patri matrique qui maledixerit , sanguis ejus sit super eum. Si moechatus fuerit vir cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui; morte moriantur et moechus et adultera. Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui; morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur; quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas; morte moriantur: sanguis eorum sit super eos. Qui supra uxorem filiam duxerit matrem ejus, scelus operatus est; vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. Mulier quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo; sanguis eorum sit super eos. Qui acceperit sororem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt; occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint; et portabunt iniquitatem suam. Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies. Qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae; portabunt ambo peccatum suum; absque liberis morientur. Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit; absque filiis erunt. Et in alio loco: Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.

Itemque in alio loco, cum de summo sacerdote loqueretur [XXI.]: Virginem, inquit, ducet uxorem; viduam et repudiatam, et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: ne commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae; quia ego Dominus qui sanctifico eum.

Et post multa [XXIV.]: Homo qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum. Et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. Qui percusserit animal, reddat vicarium, id est, animam pro anima. Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, fiat ei: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester.

Et post aliquantum [XXVI.]: Non facietis vobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.

Haec de Levitico. Nunc de libro cujus nomen est Numeri, quae visa sunt commemoranda ponemus.