DE EPISTOLA B. PAULI AD COLOSSENSES.

[Cap. III.] Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus: propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam; turpem sermonem de ore vestro ne emiseritis . Nolite mentiri invicem; exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum: ubi non est Gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Induite ergo vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam; supportantes invicem, et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos facite . Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. Qui enim facit injuriam, recipiet id quod inique gessit; et non est personarum acceptio apud Deum.

[IV.] Domini, quod justum est et aequum, servis praestate; scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo. Orationi instate, vigilantes in ea cum gratiarum actione: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale conditus sit, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.