|
[Cap. I.] Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes,
conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non
intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus
autem quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur: scientes hoc
, quia justo lex non est posita, sed injustis et non subditis, impiis
et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et
matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus,
plagiariis, mendacibus, perjuris; et si quid aliud sanae doctrinae
adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod
creditum est mihi.
Et post paululum [II.]: Obsecro igitur primum omnium fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro
omnibus hominibus: pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt;
ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate.
Item post paululum: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes
puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu
ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis
crinibus aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed, quod
decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in
silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non
permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio.
Et post aliquot versus [III.]: Oportet ergo episcopum
irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem,
ornatum, pudicum, hospitatem, doctorem: non vinolentum, non
percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suae
domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate.
Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei
diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus in
judicium incidat diaboli. Oportet autem et illum testimonium habere
bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum
diaboli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino
deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in
conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent,
nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes,
sobrias, fideles in omnibus. Diaconi sint unius uxoris viri, qui
filiis suis bene praesunt et suis domibus. Qui enim bene
ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt , et multam fiduciam in
fide quae est in Christo Jesu.
Et post duodecim versus [IV.]: Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium
mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium
nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. Quia
omnis creatura Dei bona, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum
actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu,
nutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es. Ineptas
autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem. Nam
corporalis exercitatio ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia
utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et
maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium
hominum, maxime fidelium. Praecipe haec, et doce. Nemo
adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium, in verbo,
in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio,
attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam
quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione
manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus
manifestus sit omnibus . Attende tibi et doctrinae, insta in illis:
hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
[V.] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes,
ut fratres; anus, ut matres; juvenculas, ut sorores, in omni
castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua
filios aut nepotes habet; discant primum domum suam regere, et mutuam
vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae
autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat
obsecrationibus et orationibus nocte et die. Nam quae in deliciis
est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem
negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta
annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium
habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes
lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum
subsecuta est. Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim
luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem,
quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt
circumire domos; non solum otiosae, sed et verbosae, loquentes quae
non oportet. Volo autem juniores nubere, filios procreare,
matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti
gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post satanam. Si quis
fidelis habet viduas, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia,
ut iis quae vere viduae sunt sufficiat. Qui bene praesunt presbyteri,
duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et
doctrina. Dicit enim Scriptura, Non infrenabis os bovi trituranti;
et, Dignus est operarius mercede sua. Adversum presbyterum
accusationem noli recipere, nisi sub duobus et tribus testibus.
Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor
coram Deo et Christo Jesu et electis Angelis, ut haec custodias
sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. Manus
cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis.
Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico
utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium:
quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta
sunt; et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
[VI.] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore
dignos habeant , ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem
fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis
serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes
sunt: haec doce, et exhortare. Si quis aliter docet, et non
acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae
secundum pietatem est doctrinae, superbus , nihil sciens, sed
languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur
invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
conflictationes hominum mente corruptorum, et qui privati sunt
veritate; existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus
magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc
mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem
alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt
divites fieri, incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli, et
desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum
et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam
appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu
autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem,
fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen
fidei; apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus
bonam confessionem coram multis testibus. Praecipio tibi coram Deo,
qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula,
irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi. Et
post paucos versus: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe
sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat
nobis omnia abunde ad fruendum; bene agee, divites fieri in operibus
bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. O Timothee,
depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem
exciderunt. Gratia tecum. Amen.
|
|