DE EPISTOLA II B. PAULI AD TIMOTHEUM.

[Cap. I.] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus; sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei. Et post paucos versus: Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.

Et paulo post [II.]: Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus intellectum in omnibus. Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum; in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus , et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Haec commone, testificans coram Deo. Noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem , recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et vaniloquia devita: multum proficient ad impietatem; et sermo eorum ut cancer serpit. Et post sex versus: Cognovit Dominus qui sunt ejus; et discedant ab iniquitate omnes qui invocant nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Juvenilia autem desideria fuge: sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quod generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt : nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

[III.] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes: et hos devita. Ex iis enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et post octo versus: Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Lystris; quales persecutiones sustinui, et ex omnibus me eripuit Dominus. Et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. Et quoniam ab infantia sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata, est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum , ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

[IV.] Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple . Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.